Lewis & Short

No entries found. Showing closest matches:

līberta, ae, v. libertus, B.

lībertas (old form, loebertas; v. 1. liber init.), ātis, f. [1. liber], the state or condition of a freeman, a being free, freedom, liberty, freedom from restraint or obligation, free will, etc.

  1. I. In gen.: quid est enim libertas? potestas vivendi, ut velis, Cic. Par. 5, 1, 34: ne majorem largiar ei, qui contra dicturus est, libertatem et licentiam, id. Ac. 2, 10, 30: praecidere sibi libertatem vivendi, id. Verr. 2, 3, 1, § 3: tabella dat populo eam libertatem, ut, quod velint, faciant, id. Planc. 6, 16: libertas in ridendo, in plorando, id. ib. 14, 33: omnium rerum impunitam libertatem tenere, id. de Or. 1, 52, 226: libertas est naturalis facultas ejus quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut jure prohibetur, Just. Inst. 1, 3, 1.
    With gen.: feminae omnium rerum libertatem desiderant, Liv. 34, 2 fin: testamentorum, Quint. 3, 6, 84: verborum (with licentia figurarum), id. 10, 1, 28: dialogorum, id. 10, 5, 15: caeli, the open air, id. 10, 3, 22.
    Poet. with inf sit modo libertas, quae velit ira, loqui, Prop. 1, 1, 28: nec mihi libertas imis freta tollere arenis, Val. Fl. 1, 601.
  2. II. In partic.
    1. A. Civil freedom, liberty, opp. to slavery: Scaevae, servo Q. Crotonis, libertas data est, Cic. Rab. Perd. 11, 31: alicujus libertati parcere, Enn. ap. Cic. Off. 1, 12, 38 (Ann. v. 206 Vahl.): omnes homines naturā libertati studere et condicionem servitutis odisse, Caes. B. G. 3, 10 fin.: patriam et libertatem perdidi, Plaut. Capt. 2, 2, 50: libertas paenulast tergo tuo, id. Most. 4, 2, 74: haruspex his promisit libertatem, id. Poen. 5, 4, 54: aliquem in libertatem asserere, Suet. Vit. 10: petitur puer in libertatem, id. Rhet. 1: libertatis condicio, Ulp. Fragm. 2, 3: favor libertatis, Gai. Inst. 1, 21; Paul. Sent. 2, 23, 2: libertatem dare, Gai. Inst. 2, 200: amittere, id. ib. 1, 160 sq.
          1. (β) In plur. (anteand post-class.): tribus non conduci possim libertatibus, Quin, etc., Plaut. Cas. 2, 8, 70: pecunias et libertates servis et ante dono datas, Tac. A. 15, 55: in libertatibus dandis, Gai. Inst. 2, § 228: libertatium conservandarum causa, Dig. 38, 1, 13, § 1: lex (Fufia Caninia) cavet ut libertates servis testamento nominatim dentur, Ulp. Fragm. 1, 25.
      1. 2. Trop.: se in libertatem vindicare, Cic. de Or. 2, 33, 145; cf.: in libertatem vindicati, id. N. D. 1, 20, 56.
    2. B. Political freedom, liberty, or independence of a people not under monarchical rule, or not subject to another people (opp. servitus and dominatus): aut exigendi reges non fuerunt: aut plebi re, non verbo danda libertas, Cic. Leg. 3, 10 fin.: aliae nationes servitutem pati possunt: populi Romani est propria libertas, id. Phil. 6, 7 fin.; cf. id. ib. 3, 11 fin.: in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, id. Rep. 1, 27, 43: et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, etc., id. ib. 1, 32, 48: alicui eripere libertatem, id. ib. 1, 17, 28: in libertate permanere, Caes. B. G. 3, 8: libertatem accipere, recuperare, id. ib. 7, 1 fin.: plus communi libertati tribuere, id. ib. 7, 37: per dolum ac proditionem prope libertas amissa est, Liv. 2, 3, 1: conditor Romanae libertatis, id. 8, 34.
    3. C. The spirit of liberty, consciousness of freedom: dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus, Cic. Sest. 41, 88: timefacta libertas, id. Off. 2, 7, 24.
    4. D. Freedom of speech or thought, frankness, boldness, candor (mostly post-Aug.): hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit, Ov. H. 15, 68: vera de exitu ejus magna cum libertate ominatus est, Vell. 2, 71, 2: quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, Quint. 3, 8, 48: affectatores libertatis, id. 6, 2, 16; 10, 1, 94: antiqua comoedia facundissimae libertatis, id. 10, 1, 65: vox honestissimae libertatis, id. 11, 1, 37: libertas ingenii, Sall. J. 30, 3.
    5. E. Freedom from taxation, exemption: aedium, Dig. 8, 6, 18.
  3. F. Personified: Līber-tas, tatis, f., the goddess of Liberty, whose temple on the Aventine Hill was founded by the father of Tiberius Gracchus in the second Punic war; in the atrium of this temple the census-tables were preserved, Ov. F. 4, 624; Liv. 24, 17; 25, 7; 34, 44; 45, 15; Cic. Mil. 22, 59; id. Att. 4, 16, 14; id. N. D. 2, 23, 61. A statue of Libertas was erected by Clodius on the site of Cicero’s house after it was pulled down, Cic. Att. 4, 2, 3.

lībertīna, ae, v. 1. libertinus, II. B.

lībertīnĭtas, ātis, f. [libertinus], the condition of a freedman (jurid. Lat.), Dig. 22, 3, 14; 4, 8, 32; 49, 4, 2 med. al.

* lībertīnĭum, ii, n. [libertinus], the property obtained by a freedman on the death of his patron: tenue, Calp. Decl. 14 fin. dub.

1. lībertīnus, a, um, adj. [libertus],

  1. I. of or belonging to the condition of a freedman (opp. ingenuus, of the condition of a freeborn person; cf. in the foll. the passage Tac. A. 15, 57, and under II. A. the passage from Gai. Inst. 1, 10 and 11): homo liber, qui se vendidit, manumissus non ad suum statum revertitur, quo se abdicavit, sed efficitur libertinae condicionis, enters into the condition of a freedman, becomes a freedman, Dig. 1, 5, 21: in classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis scribi jussi, Liv. 43, 12, 9; 42, 27, 3 (for which: navales socii cives Romani, qui servitutem servissent, id. 40, 18, 7); Suet. Gram. 18: Atilius quidam libertini generis, Tac. A. 4, 62; 2, 85; Suet. Aug. 44: libertinus homo, a freedman, Cic. Balb. 11, 28; id. Cat. 3, 6, 14; id. Verr. 2, 1, 47, § 124; cf.: mulieris libertinae sermo, of a freedwoman, Liv. 39, 13, 2: libertina mulier, Tac. A. 15, 57; Suet. Calig. 16: ut me libertino patre natum, of a father who was a freedman, Hor. S. 1, 6, 6; so, id. ib. 45; 46; id. Ep. 1, 20, 20: sunt etiam libertini optimates, Cic. Sest. 45, 97: miles, Suet. Aug. 25: plebs, Plin. 14, 4, 5, § 48: opes, Mart. 5, 13, 6: homines libertini ordinis, Gell. 5, 19, 12.
    Hence,
  2. II. Subst.
    1. A. lībertīnus, i, m., a freedman (in reference to his status in society or the state; whereas a freedman was called libertus in reference to the manumitter): qui servus est, si manumittatur, fit libertinus, Quint. 5, 10, 60; cf.: servus cum manumittitur, libertinus: addictus recepta libertate ingenuus, id. 7, 3, 27: liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt: libertini sunt, qui ex justa servitute manumissi sunt, Gai. Inst. 1, §§ 10 and 11; Plaut. Poen. 4, 2, 10: sed ita pars libertinorumst, nisi patrono qui advorsatust, ni illi offecit, etc., id. Pers. 5, 2, 57: Ti. Gracchus libertinos in urbanas tribus transtulit, Cic. de Or. 1, 9, 38; id. Phil. 3, 6 fin.: libertini centuriati, Liv. 10, 21, 4: libertinis detrahenda est auctoritas, Quint. 11, 1, 88: neminem libertinorum adhibitum ab eo cenae, Suet. Aug. 74: primus omnium libertinorum scriberehistoriam orsus, id. Rhet. 3: quae deberetur cuidam libertino, clienti tuo, id. Caes. 2; cf. id. Claud. 26; Hor. S. 2, 3, 281: unde Mundior exiret vix libertinus honeste, id. ib. 2, 7, 12: libertinis nullo jure uti praetextis licebat, Macr. S. 1, 6, 13.
      1. 2. Transf., the son of a freedman, opp. libertus, the freedman himself (only acc. to a statement of Suetonius and of Isidore; v. the foll.): ignarus, temporibus Appii et deinceps aliquandiu libertinos dictos non ipsos, qui manumitterentur, sed ingenuos ex his procreatos, Suet. Claud. 24: libertorum filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc vero libertinus aut a liberto factus aut possessus, Isid. Orig. 9, 4, 47: libertinos ab ingenuis adoptari jure posse, Mas. Sab. ap. Gell. 5, 19, 11.
    2. B. lībertīna, ae, f., a freedwoman, Plaut. Mil. 4, 1, 16: ingenuamne an libertinam? id. ib. 3, 1, 189: amore libertinae perinfamis, Suet. Vit. 2: aulica, id. Oth. 2; Gai. Inst. 3, § 51: tutior merx est Libertinarum, Hor. S. 1, 2, 48: Myrtale, id. C. 1, 33, 15: Phryne, id. Epod. 14, 15: libertinas ducere, Ulp. Fragm. 13, 1: libertinae quae longa veste uterentur, Macr. S. 1, 6, 13.

2. lībertīnus, i, v. 1. libertinus, II. A.

lībertus, a, um, adj. [= liberatus, from libero], made free, set free, only as subst., one made free, a freedman, an emancipated person (so called in reference to the manumitter; cf. libertinus, II., and on the several classes of freedmen, v. Sanders ad Just. Inst. 1, 5, 3).

  1. I. Lit.
    1. A. līber-tus, i, m.: tibi servire mavelim Multo, quam alii libertus esse, Plaut. Mil. 4, 8, 47: nec mihi quidem libertus ullus est, id. Curc. 4, 3, 15: feci, e servo ut esses libertus mihi, Ter. And. 1, 1, 10: libertus Cossinii, Cic. Fam. 13, 23: Ciceronis libertus Tiro, Quint. 10, 7, 31: Claudii Caesaris libertus, id. 6, 3, 81: servos nostros libertos suos fecisset, Cic. Mil. 33, 90; Suet. Claud. 27; Cic. Fam. 13, 21, 2; id. Sest. 35, 76: patrono in libertum manus injectio sit, Quint. 7, 7, 9; cf. id. 11, 1, 66.
    2. B. In fem.: lī-berta, ae (dat. and abl. libertis, Tac. A. 12, 53; Plin. Ep. 10, 4, 2), a freedwoman: jam libertā auctus es? Plaut. Pers. 4, 3, 15: tua, id. ib. 4, 8, 7: mea, id. Ep. 3, 4, 29: matris meae liberta, Suet. Claud. 40: Anto niae liberta, id. Vesp. 3: si neque ipsa patrona neque liberta capite deminuta sit, Gai. Inst. 3, § 51: libertis libertabusque meis, Dig. 50, 16, 105; so esp. freq. in inscriptions: LIBERTIS LIBERTABVSQVE POSTERISQVE EORVM, etc., Inscr. Orell. 3006; 3026 sq.
  2. II. Transf., in gen., a freedman, without reference to the manumitter; for the usual libertinus (only in late Lat.): de libertis et eorum liberis, Cod. Just. 6, 7 (for which: de libertinis, Just. Inst. 1, 5; Cod. Just. 10, 56).