Lewis & Short

No entries found. Showing closest matches:

luctŭōsē, adv., v. luctuosus fin.

luctŭōsus, a, um, adj. [luctus], full of sorrow.

  1. I. Causing sorrow, sorrowful, lamentable, doleful, mournful: o diem illum rei publicae luctuosum, Cic. Sest. 12, 27: fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, id. de Or. 3, 2, 8: misera tempora et luctuosa, id. Fam. 5, 14, 1: luctuosum est tradi alteri luctuosius inimico, id. Quint. 31, 95: luctuosissimum exitium patriae, id. Sull. 33, 11: luctuosae preces, id. Att. 3, 19, 2: illud luctuosum, quod Julius Avitus decessit, dum ex praetura redit, Plin. Ep. 5, 21, 3.
  2. II. Feeling sorrow, sorrowful, sad: Dii multa dederunt Hesperiae luctuosae mala, Hor. C. 3, 6, 7.
    Hence, adv.: luctŭōsē, dolefully, mournfully: luctuose canere, Varr. L. L. 5, § 76 Müll.: illud autem quam luctuose ridiculum est, Aug. de Op. Monach. 32, § 42.
    Comp.: imperatores vestri luctuosius nobis prope, quam vobis perierunt, Liv. 28, 39, 6.

luctus, ūs (gen. lucti, Att. ap. Non. 485, 30 and 32), m. [lugeo], sorrow, mourning, grief, affliction, distress, lamentation, esp. over the loss of something dear to one.

  1. I. Lit.: filius luctu perditus, Cic. Rosc. Am. 8, 23: orat, ne suum luctum patris lacrimis augeatis, id. Fl. 42, 106: in sordibus, lamentis, luctuque jacuisti, id. Pis. 36, 89: afflictus et confectus luctu, id. Att. 3, 8, 4: re cognitā tantus luctus excepit, ut, etc., Caes. B. C. 2, 7: luctu atque caede omnia complentur, Sall. J. 97: furere luctu filii, Cic. de Or. 2, 46, 193: in maximos luctus incidere, id. Off. 1, 10, 32: luctum alicui importare, Phaedr. 1, 28, 6: dare animum in luctus, Ov. M. 2, 384: luctus aliquando ridicula fuerit imitatio, Quint. 6, 2, 26: multis in luctibus, inque perpetuo maerore senescere, Juv. 10, 244.
  2. II. Transf.
    1. A. The external signs of sorrow in one’s dress and gestures, mourning, mourning apparel, weeds (usually worn by the bereaved, and also by accused persons): erat in luctu senatus, squalebat civitas, publico consilio mutatā veste, Cic. Sest. 14, 32: omnia discessu meo plena luctūs et maeroris fuerunt, id. ib. 60, 128: senatusconsulto diebus triginta luctus est finitus, Liv. 22, 56: Plancina luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit, Tac. A. 2, 75: minuitur populo luctus aedis dedicationeprivatis autem, cum liberi nati sunt, etc., Fest. s. v. minuitur, p. 154 Müll.
    2. B. A source of grief: tu non inventa repertā Luctus eras levior, Ov. M. 1, 655; cf.: et luctum et curam effugies, Juv. 14, 157.
    3. C. Personified: Luctus, the god of grief: primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, Verg. A. 6, 274; Sil. 13, 581; Stat. Th. 3, 126.