Lewis & Short

No entries found. Showing closest matches:

tŏtĭdem, num. adj. indecl. [tot, with the demonstr. syllable dem affixed, as in tantundem], just so many, just as many.

  1. I. With a foll. quot: talentis magnis totidem, quot ego et tu sumus, Plaut. Most. 3, 1, 114; id. Rud. 2, 7, 6; Cic. Rep. 1, 14, 22: quot orationum genera esse diximus, totidem oratorum reperiuntur, id. Or. 16, 53: totidem, quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio, id. Brut. 96, 328: totidem verbis, quot Stoici, id. Ac. 2, 13, 40: totidem (partus) quot equae, Plin. 8, 43, 68, § 168.
    Rarely with atque: cum totidem navibus atque erat profectus Athenas rediret, Nep. Milt. 7, 4.
  2. II. Absol.: Procles et Eurysthenes gemini fratres fuerunt: at hi nec totidem annos vixerunt, anno enim Procli vita brevior fuit, Cic. Div. 2, 43, 90: epistula quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, id. Fin. 2, 31, 100; cf. id. Att. 6, 2, 3: equitum milia erant sex, totidem numero pedites, Caes. B. G. 1, 48: quattuor ventos a totidem mundi cardinibus flare, Quint. 12, 10, 67: mille talenta rotundentur, totidem altera, Hor. Ep. 1, 6, 34: si bene promittant, totidem promittite verbis, Ov. A. A. 3, 461.
    1. B. Rarely without a subst. as neutr.: dixerit insanum qui me totidem audiet (sc. verba), i. e. will hear the same thing just as often from me, Hor. S. 2, 3, 298.

tŏtĭens or tŏtĭes, adv. num. [tot], so often, so many times, as often, as many times.

  1. A. With a corresp. quotiens: totiens, quotiens praescribitur, Paeanem citare, Cic. de Or. 1, 59, 251: neque quotiens verbum aliquod est scribendum nobis, totiens, etc., id. ib. 2, 30, 130: illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre afferantur, Cic. Fam. 7, 7, 1: quotienscumque dico, totiens mihi videor, etc., id. Clu. 18, 51.
  2. B. With quot: moverat eum subeunda dimicatio totiens, quot conjurati superessent, Liv. 2, 13, 2.
  3. C. Absol.: tot praetores in Siciliā fuerunt: totiens apud majores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoriā, Cic. Verr. 2, 2, 60, § 146: velim mihi ignoscas, quod ad te scribo tam multa totiens, id. Att. 7, 12, 3: qui pro republicā seditiosum civem totiens compescuisset, Quint. 11, 1, 40: quos ego sim totiens jam dedignata maritos, Verg. A. 4, 536: ter die claro totiensque gratā Nocte, Hor. C. S. 23; Sen. Q. N. 6, 1, 2; Tac. A. 12, 60.

tōtĭĕtas, ātis, f., the whole, entirety (late Lat.), Rustic. c. Aceph. p. 1182.

tot-jŭgus, a, um, adj. [jugum], so many (Appuleian): totjugis diebus, App. M. 2, p. 125, 22: sidera, id. de Deo Socr. p. 46: invitamenta, id. Flor. 4, p. 360, 3.
Collat. form totjŭgis, e: homo totjugi scientiā, App. Flor. 2, p. 346, 30.