Lewis & Short

No entries found. Showing closest matches:

sŏlĕo, ĭtus, 2 (pres. solinunt, for solent, acc. to Fest. s. v. nequinunt, p. 162 Müll.; perf. solui, Cato and Enn. acc. to Varr. L.L. 9, § 107: soluerint, Cael. ap. Non. 509, 2: soluerat, Sall. Fragm. ap. Prisc. p. 872 P.; or H. 2, 55 Dietsch; no fut., v. Neue, Formenl. 2, 591; 609), v. n. [cf. suesco].

  1. I. In gen., to use, be wont, be accustomed (cf. assuesco).
          1. (α) With inf. (so most freq.); act.: qui mentiri solet, pejerare consuevit, Cic. Rosc. Com. 16, 46: ruri crebro esse soleo, Ter. Hec. 2, 1, 18: nihil ego in occulto agere soleo, Plaut. Trin. 3, 2, 86: hi (servi) solent esse eris utibiles, id. Most. 4, 1, 2; id. Capt. 3, 1, 23: nam vi depugnare sues stolidi soliti sunt, Enn. ap. Fest. p. 317 Müll. (Ann. v. 109 Vahl.): quaerunt in scirpo, soliti quod dicere, nodum, Enn. ap. Fest. p. 330 Müll. (Sat. v. 46 Vahl.): qui (paterā) Pterela potitare rex solitus est, Plaut. Am. 1, 1, 105; 1, 1, 263: quā (consuetudine) solitus sum uti, Cic. de Or. 1, 30, 135: soliti prandere, Hor. S. 2, 3, 245: (cum Thucydides), id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset, Cic. de Or. 2, 13, 56 et saep.; often solitus eram = solebam, Sall. C. 50, 1; id. J. 4, 7; Liv. 38, 1, 7 al.
          2. (β) With inf. pass.: majore operā ibi serviles nuptiae, quam liberales etiam, curari solent, Plaut. Cas. prol. 74: verum illud verbum est, vulgo quod dici solet, Ter. And. 2, 5, 15; cf. id. Heaut. 3, 2, 9: unde videri Danaum solitae naves, Verg. A. 2, 462: ad haec illa dici solent, Cic. Rep. 3, 16, 26: permirum mihi videri solet, id. ib. 5, 5, 7: si (domus) alio domino solita est frequentari, id. Off. 1, 39, 139: quod spernerentur ab iis a quibus essent coli soliti, id. Sen. 3, 7: ut solet fieri, Curt. 3, 8, 20; 4, 3, 7: ut fieri solet, Lact. 1, 15, 2 et saep.
          3. (γ) Without inf.: cave tu idem faxis, alii quod servi solent, Plaut. As. 2, 1, 8: me dico ire, quo saturi solent, id. Curc. 2, 3, 83: artior, quam solebat, somnus complexus est, Cic. Rep. 6, 10, 10: Pl. Nugas garris. Cu. Soleo, Plaut. Curc. 5, 2, 6: ita ego soleo, id. Men. 1, 2, 31: sic soleo, Ter. Ad. 5, 7, 25; cf. id. Eun. 2, 2, 48: eodem pacto ut comici servi solent, Coniciam in collum pallium, Plaut. Capt. 4, 1, 11: credo jam, ut solet, Jurgabit, Ter. Ad. 1, 1, 54: agedum, ut soles, id. Phorm. 5, 3, 1; cf.: ut solitus es, Plaut. Trin. 3, 2, 25: cum audissem Antiochum, ut solebam, Cic. Fin. 5, 1, 1: quod plerumque in atroci negotio solet, Sall. C. 29, 2: quod prava ambitio solet, id. J. 96, 3: ut solebat, Amm. 16, 11, 15: cum quaedam in collibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, Cic. Clu. 59, 161; Sall. J. 15, 5; 25, 3; Curt. 4, 1, 24.
            So often with Plautus in the part. pres.: Di. Mala femina es. As. Solens sum: ea est disciplina, that’s my way, Plaut. Truc. 1, 2, 29; cf. id. Am. 1, 1, 43: lubens fecero et solens, id. Cas. 5, 1, 14: ego abscessi solens Paulum ab illis, id. Ep. 2, 2, 53.
  2. II. In partic., to have intercourse with, in mal. part. (rare): viris cum suis praedicant nos solere; Suas pellices esse aiunt, Plaut. Cist. 1, 1, 38; Cat. 113, 1.
    Hence, sŏlĭtus, a, um, P. a., in a passive sense (which one is used to, or which usually happens), wonted, accustomed, usual, habitual, ordinary (freq. since the Aug. per.; not in Cic. or Cæs.; cf. consuetus); absol.: solito membra levare toro, Tib. 1, 1, 44: ad solitum rusticus ibit opus, Ov. F. 4, 168: cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, Tac. H. 4, 60: chori, Prop. 1, 20, 46: locus, Ov. M. 4, 83: torus, Tib. 1, 1, 44: ars, id. 1, 9, 66: artes, Ov. M. 11, 242: virtus, Verg. A. 11, 415: mos, Ov. H. 21, 127; id. P. 3, 1, 165: honores, Tac. A. 3, 5: inertia Germanorum, id. G. 45: exercitationes, Suet. Tib. 13 et saep.
    With dat.: armamenta Liburnicis solita, Tac. H. 5, 23; cf. in the foll.
    Hence, subst.: sŏlĭtum, i, n., the customary, what is usual: hostibus gratiam habendam, quod solitum quicquam liberae civitatis fieret (opp. res desueta), a usual thing in a free state, Liv. 3, 38, 9: proinde tona eloquio, solitum tibi! according to your custom, Verg. A. 11, 383: ultra solitum, Tac. A. 4, 64, 1.
    In plur.: parentum neces aliaque solita regibus ausi, Tac. H. 5, 8 fin.; cf.: praeter solita vitiosis magistratibus, Sall. Fragm. ap. Non. 314, 23: si quando aliquid ex solito variaret, Vell. 2, 41, 3: nescio quā praeter solitum dulcedine laeti, Verg. G. 1, 412; so, praeter solitum, Hor. C. 1, 6, 20: supra solitum, Sen. Ben. 6, 36, 1; and esp. freq. with a comparative in the abl. comp. solito: solito formosior Aesone natus, more than usually handsome, Ov. M. 7, 84; so, solito uberior, id. ib. 9, 105: blandior, id. A. A. 2, 411: exactior, Suet. Tib. 18: frequentiores, id. ib. 37: velocius, Ov. M. 14, 388: citius, id. F. 5, 547: plus, id. H. 15, 47; Liv. 24, 9: magis, id. 25, 7.

* 1. sŏlĭtānĕus, a, um, adj. [solitus, from soleo], usual, customary, ordinary: dolores, Marc. Emp 20 med.

* 2. sōlĭtānĕus, a, um, adj. [solus], separate, distinct: libellum confeci, Theod. Prisc. 3 praef.

* sōlĭtānus, a, um, adj. [sol], the appellation of a species of African snail, perh. named from the Promunturium Solis (Plin. 5, 1, 1, § 9); Varr. R. R. 3, 14, 4; Plin. 9, 56, 82, § 174.

sōlĭtārĭus, a, um, adj. [solus], alone, by itself, lonely, solitary (class.; syn. singularis): natura solitarium nihil amat, Cic. Lael. 23, 88: quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt, pervenire, conjuncta et consociata cum alterā perveniret, id. ib. 22, 83: quae (natura) non solitaria sit neque simplex, sed cum alio juncta atque conexa, id. N. D. 2, 11, 29: deus desertus ac solitarius, Lact. 1, 7, 4; Min. Fel. 10, 3: hae apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut homines, Varr. R. R. 3, 16, 4: solitarius homo atque in agro vitam agens, living by himself, Cic. Off. 2, 11, 39: solitaria et velut umbratilis vita, Quint. 1, 2, 18: solitarium aliquod aut rarum judicatum afferre, Cic. Inv. 1, 44, 83: distentus solitariā cenā, i. e. with a dinner which he has taken by himself, Plin. Pan. 49: modo id egit, i. e. nothing else, Nazar. 33: imperium, absolute, Mamert. Grat. Act. 13: hominem solitarium tres tam validos evitasse juvenes, App. M. 3, p. 132, 2.
Pleon.: solus ac solitarius, App. M. 4, p. 146, 30.

sōlĭtas, ātis, f. [solus], a being alone, loneliness, solitude (ante- and post-class. for solitudo): tuam solitatem memorans, Att. ap. Non. 173, 28 (Trag. Rel. p. 153 Rib.); App. M. 9, p. 225, 14; id. Mag. p. 288, 5; Tert. adv. Val. 37.

* sōlĭtātim, adv. [solitas], solitarily, Front. Eloqu. p. 235 Mai.

sōlĭtaurīlĭa, v. suovetaurilia.

* sŏlĭto, āvi, 1, v. freq. n. [soleo], to be much accustomed or wont: Scipionem Africanum solitavisse in Capitolium ventitare, Gell. 7, 1, 6.

sōlĭtūdo, ĭnis, f. [solus], a being alone or solitary, loneliness, solitariness, solitude (of a person or place); a lonely place, desert, wilderness (class. in sing. and plur.; cf.: secretum, secessus).

  1. I. In gen.: ampla domus dedecori saepe domino fit, si est in solitudo, Cic. Off. 1, 39, 139: si aliquis nos deus ex hac hominum frequentiā tolleret et in solitudine uspiam collocaret, id. Lael. 23, 87; so (opp. frequentia) id. Pis. 22, 53; opp. celebritas, id. Inv. 1, 26, 38; Plin. Pan. 49, 2: audistis, quae solitudo in agris esset, quae vastitas, quae fuga aratorum, quam deserta, quam relicta omnia, Cic. Verr. 2, 4, 51, § 114; cf.: quācumque venis, fuga est et ingens Circa te solitudo, Mart. 3, 44, 3: solitudo ante ostium, Ter. And. 2, 2, 25: ubi postquam solitudinem intellexit, Sall. J. 93, 3: erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo, Cic. Brut. 63, 227: neque vero hic non contemptus est a tyrannis atque ejus solitudo, Nep. Thras. 2, 2: mihi solitudo et recessus provincia est, Cic. Att. 12, 26, 2: in aliquā desertissimā solitudine, id. Verr. 2, 5, 67, § 171: Sigambri se in solitudinem ac silvas abdiderant, Caes. B. G. 4, 18 fin.: an malitis hanc solitudinem vestram quam urbem hostium esse? solitary, desert place (Rome), Liv. 5, 53, 7: delere omne Latium, vastas inde solitudines facere, id. 8, 13, 15; cf. id. 39, 18: nec umquam ex solitudine suā prodeuntem, nisi ut solitudinem faceret, Plin. Pan. 48 fin.: ubi solitudinem faciunt, pacem appellant, Tac. Agr. 30 fin.; Curt. 8, 8, 10; 9, 2, 24; Liv. 39, 18, 2: nivosae solitudini cohaerentes, bordering on, Amm. 23, 6, 64.
    With gen.: in hac omnis humani cultūs solitudine, Curt. 7, 3, 12.
    Plur., Cic. Rep. 6, 19, 20; id. Fam. 2, 16, 6; Caes. B. G. 6, 23: solitudines renuntiavere missi milites ad explorandum, Plin. 6, 29, 35, § 181; Vell. 2, 55, 4; Plin. 6, 13, 14, § 33; 6, 17, 20, § 53.
  2. II. In partic., analog. to the Gr. ἐρημία, in respect of something wanting, a being left alone or deserted, a state of want, destitution, deprivation: per hujus (orbae) solitudinem Te obtestor, Ter. And. 1, 5, 55; cf.: liberorum solitudo, Cic. Verr. 2, 1, 58, § 153: liberorum ac parentum solitudo, Quint. 6, 1, 18: Caesenniae viduitas ac solitudo, Cic. Caecin. 5, 13; id. Q. Fr. 1, 4, 5: solitudo atque inopia, id. Quint. 1, 5; cf. id. Q. Fr. 1, 1, 8, § 25: Messalina tribus omnino comitantibus (id repente solitudinis erat) spatium urbis pedibus emensa, Tac. A. 11, 32: magistratuum, Liv. 6, 35 fin.

sŏlĭtus, a, um, Part. and P. a., from soleo.

sŭŏvĕtaurīlĭa, or sōlĭtaurīlĭa, ĭum, n. [sus-ovis-taurus; cf. Quint. 1, 5, 67 Spald.; Fest. p. 293 Müll., or sollus-taurus], a sacrifice consisting of a swine, a sheep, and a bull, offered esp. at lustrations: solitaurilia hostiarum trium diversi generis immolationem significant, tauri, arietis, verris, quod omnes eae solidi integrique sint corporis, etc., Fest. p. 293: Mars pater lustri faciendi ergo macte hisce suovetaurilibus lactentibus esto, an old formula of prayer, Cato, R. R. 141, 3 sq.; cf. id. ib. 144, 1; Varr. R. R. 2, 1, 10; Liv. 1, 44, 2; 8, 10, 14; Tac. A. 6, 37; id. H. 4, 53; Fest. s. v. opima, p. 189 Müll.; Inscr. Fr. Arv. ap. Marin. 32; 41; 43.
Form solitaurilia, Ps.-Ascon. ap. Cic. Div. in Caecil. 3; cf. Fest. p. 293 Müll.