No entries found. Showing closest matches:
māter, tris, f. [root ma-; Sanscr. and Zend, to make, measure, like Gr. μήτηρ, the maker, akin with Dor. μάτηρ; Germ. Mutter; Engl. mother; cf.: materies, manus], a mother (dat. sing. matre, Corp. Inscr. Lat. 177; dat. plur. matris, Inscr. Grut. 90: matrabus, Inscr. Orell. 2089).
- I. Lit.: si quidem istius regis (sc. Anci Martii) matrem habemus, ignoramus patrem, Cic. Rep. 2, 18, 33: cur non sit heres matri suae? id. ib. 3, 10, 17: de pietate in matrem, id. Lael. 3, 11: Sassia mater hujus Aviti, id. Clu. 5, 12: Hecate, quae matre Asteria est, who has Asteria for her mother, id. N. D. 3, 18, 46: musa, matre nati, id. ib. 3, 18, 45: mater esse de aliquo, to be a mother, i. e. to be pregnant by any one, Ov. H. 9, 48: facere aliquam matrem, id. M. 9, 491: mater familias or familiae, the mistress of a house, matron (v. familia).
- B. Transf., a nurse: mater sua … quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa, quae illos pepererat, Plaut. Men. prol. 19: puero opust cibo, opus est autem matri quae puerum lavit, id. Truc. 5 10: lambere matrem, Verg. A. 8, 632.
As a title of honor, mother, applied to priestesses: jubemus te salvere, mater. Sa. Salvete puellae, Plaut. Rud. 1, 5, 5: amice benigneque honorem, mater, nostrum habes, id. ib. 1, 5, 30.
To goddesses: Vesta mater, Sen. Excerpt. Contr. 4, 2; Verg. G. 1, 498: mater Matuta, v. h. v.: Flora mater, Lucr. 5, 739; the same: florum, Ov. F. 5, 183: mater magna, or absol.: Mater, i. e. Cybele, the mother of all the gods: matris magnae sacerdos, Cic. Sest. 26; cf. absol.: matris quate cymbala circum, Verg. G. 4, 64; id. A. 9, 108: secreta palatia Matris, Juv. 9, 23: matres … cives Romanae, ut jus liberorum consecutae videantur, Paul. Sent. 4, 9, 1: matris condicionem sequi, Gai. Inst. 1, 81; cf. §§ 67, 86.
Also, in gen., a woman, a lady; usu. in plur., women, ladies: pilentis matres in mollibus, Verg. A. 8, 666: matres atque viri, id. ib. 6, 306; cf. Ov. F. 1, 619.
Of the earth, as the mother of all: exercitum Dis Manibus matrique Terrae deberi, Liv. 8, 6; cf. Cic. Leg. 2, 22, 56.
Of a country: haec terra, quam matrem appellamus, Liv. 5, 54, 2: amorum, i. e. Venus, Ov. H. 16, 201: cupidinum, i. e. Venus, Hor. C. 1, 19, 1.
Of animals: porci cum matribus, Varr. R. R. 2, 4: excretos prohibent a matribus haedos, Verg. G. 3, 398: ova assunt ipsis cum matribus, i. e. cum gallinis, Juv. 11, 70: mater simia, id. 10, 195: pullus hirundinis ad quem volat mater, id. 10, 232.
Of the trunks of trees, etc.: plantas tenero abscindens de corpore matrum, Verg. G. 2, 23; Plin. 12, 5, 11, § 23.
Of a fountain, as the source of waters: ex grandi palude oritur (fluvius), quam matrem ejus accolae appellant, Mel. 2, 1, 7.
Of a chief or capital city: mater Italiae Roma, Flor. 3, 18, 5: ut Graeci dicere solent, urbium mater, Cydona, id. 3, 7, 4: (Cilicia) matrem urbium habet Tarsum, Sol. 38; cf. Metropolis.
- II. Trop.
- A. The mother, i. e. maternal love: simul matrem labare sensit, Ov. M. 6, 629: mater redit, Sen. ap. Med. 928.
- B. Motherhood, maternity, Sen. Herc. Oet. 389.
- C. A producing cause, origin, source, etc. (freq. and class.): apes mellis matres, Varr. R. R. 2, 5: mater omnium bonarum artium sapientia est, Cic. Leg. 1, 22, 58: philosophia mater omnium bene factorum, id. Brut. 93, 322: avaritiae mater, luxuries, id. de Or. 2, 40, 171: voluptas, malorum mater omnium, id. Leg. 1, 17, 47; 1, 22, 58; id. Tusc. 1, 26, 64; id. Planc. 33, 80; Auct. Her. 2, 22, 34; Plin. 37, 6, 21, § 80; Quint. 9, 3, 89: juris et religionis, Cic. Rep. 5, 2, 3: justitiae imbecillitas mater est, id. ib. 3, 14, 23: intemperantia omnium perturbationum mater, id. Ac. 1, 10, 39: similitudo est satietatis mater, id. Inv. 1, 41, 76: utilitas justi prope mater et aequi, Hor. S. 1, 3, 98; Lact. 3, 8, 32; Aug. in Psa. 83, 1.
Comically: eam (sc. hirneam) ego vini ut matre fuerat natum, eduxi meri, i. e. as it came from the cask, without the addition of water, Plaut. Am. 1, 1, 274.
- D. The protector, shelter, home: urbs Roma, virtutum omnium mater, Mos. et Rom. Leg. Coll. 5, 3, 1: illa Jerusalem quae est mater nostra, Vulg. Gal. 4, 26.
mātercŭla, ae, f. dim. [mater], a little mother (class.): tune igitur mea matercula? Plaut. Fragm. ap. Prisc. p. 601 P.: materculae suae festivus filius, * Cic. Fl. 36, 91; Hor. Ep. 1, 7, 7.
māterfămĭlĭas and māter fămĭ-lĭas, v. familia.
mātĕrĭa, ae (gen. materiāi, Lucr. 1, 1051), and mātĕrĭes, ēi (only in nom. and acc. sing., and once gen. plur. materierum, Lact. 2, 12, 1; v. Neue, Formenl. 1, p. 383), f. [from same root with mater, q. v.], stuff, matter, materials of which any thing is composed; so the wood of a tree, vine, etc., timber for building (opp. lignum, wood for fuel); nutritive matter or substance for food (class.).
- I. Lit.
- A. In gen.: materia rerum, ex qua et in qua sunt omnia, Cic. N. D. 3, 39, 92; cf. id. Ac. 1, 6, 7: materiam superabat opus, Ov. M. 2, 5: materiae apparatio, Vitr. 2, 8, 7: rudis, i. e. chaos, Luc. 2, 8; cf.: omnis fere materia nondum formata rudis appellatur, Cinc. ap. Paul. ex Fest. p. 265 Müll.: (arbor) inter corticem et materiem, Col. 5, 11, 4: crispa, Plin. 16, 28, 51, § 119: materiae longitudo, Col. 4, 24, 3: vitis in materiam, frondemque effunditur, id. 4, 21, 2: si nihil valet materies, Cic. de Or. 2, 21, 88: in eam insulam materiam, calcem, caementa, atque arma convexit, id. Mil. 27, 74: caesa, Col. 11, 2, 11; cf. Caes. B. G. 4, 17; 5, 39: cornus non potest videri materies propter exilitatem, sed lignum, Plin. 16, 40, 76, § 206: materiae, lignorum aggestus, Tac. A. 1, 35: videndum est ut materies suppetat scutariis, Plaut. Ep. 1, 1, 35: proba materies est, si probum adhibes fabrum, id. Poen. 4, 2, 93: imprimebatur sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, Macr. S. 7, 13, 11.
Plur.: deūm imagines mortalibus materiis in species hominum effingere, Tac. H. 5, 5.
Of food: imbecillissimam materiam esse omnem caulem oleris, Cels. 2, 18, 39 sqq.; cf. of the means of subsistence: consumere omnem materiam, Ov. M. 8, 876; matter, in gen.: materies aliqua mala erat, Aug. Conf. 7, 5, 2.
In abstract, matter, the material universe: Deus ex materia ortus est, aut materia ex Deo, Lact. 2, 8.
- B. Esp., matter of suppuration, pus, Cels. 3, 27, 4.
- II. Transf., a stock, race, breed: quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert, Col. 7, 3, 15: generosa (equorum), id. 6, 27 init.
- III. Trop.
- A. The matter, subjectmatter, subject, topic, ground, theme of any exertion of the mental powers, as of an art or science, an oration, etc.: materiam artis eam dicimus in qua omnis ars et facultas, quae conficitur ex arte, versatur. Ut si medicinae materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in his omnis medicina versetur; item quibus in rebus versatur ars et facultas oratoria, eas res materiam artis rhetoricae nominamus, Cic. Inv. 1, 5, 17: quasi materia, quam tractet, et in qua versetur, subjecta est veritas, id. Off. 1, 5, 16: est enim deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad jocandum, id. de Or. 2, 59, 239; 1, 11, 49; id. Rosc. Com. 32, 89; id. Div. 2, 4, 12: sermonum, id. Q. Fr 1, 2, 1: materies crescit mihi, my matter (for writing about) increases, id. Att. 2, 12, 3: rei. id. Q. Fr. 2, 1, 1: aequa viribus, a subject suited to your powers, Hor. A. P. 38: infames, Gell. 17, 12, 1: extra materiam juris, the province, Gai. Inst. 2, 191.
- B. A cause, occasion, source, opportunity (cf. mater, II.): quid enim odisset Clodium Milo segetem ac materiam suae gloriae? Cic. Mil. 13, 35 (for which shortly before: fons perennis gloriae suae): materies ingentis decoris, Liv. 1, 39, 3: non praebiturum se illi eo die materiam, id. 3, 46, 3: major orationis, id. 35, 12, 10: criminandi, id. 3, 31, 4: omnium malorum, Sall. C. 10: materiam invidiae dare, Cic. Phil. 11, 9, 21: materiam bonitati dare, id. de Or. 2, 84, 342: scelerum, Just. 3, 2, 12: seditionis, id. 11, 5, 3: laudis, Luc. 8, 16: benefaciendi, Plin. Pan. 38: ne quid materiae praeberet Neroni, occasion of jealousy, Suet. Galb. 9: epistolae, quae materiam sermonibus praebuere, Tac. H. 4, 4: praebere materiam causasque jocorum, Juv. 3, 147: materiamque sibi ducis indulgentia quaerit, id. 7, 21.
- C. Natural abilities, talents, genius, disposition: fac, fuisse in isto C. Laelii, M. Catonis materiem atque indolem, Cic. Verr. 2, 3, 68, § 160: in animis humanis, id. Inv. 1, 2, 2: materiam ingentis publice privatimade decoris omni indulgentia nostra nutriamus, Liv. 1, 39, 3: ad cupiditatem, id. 1, 46; Quint. 2, 4, 7.
Hence, one’s nature, natural character: non sum materia digna perire tua, thy unfeeling disposition, Ov. H. 4, 86.
- D. A subject, argument, course of thought, topic (post-Aug.): tertium diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium, Quint. 10, 3, 14: argumentum plura significat … omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari, id. 5, 10, 9: video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero, Sen. Ep. 87, 11: pulcritudinem materiae considerare, Plin. Ep. 3, 13, 2; 2, 5, 5: materiam ex titulo cognosces, id. ib. 5, 13, 3 al. (materies animi est, materia arboris; et materies qualitas ingenii, materia fabris apta, Front. II. p. 481 Mai.; but this distinction is not observed by class. writers).
mātĕrĭālis, e, adj. [materia], of or belonging to matter, material (post-class.): influxio, Macr. Somn. Scip. 1, 12, 7; 10; Ambros. de Virg. 3, 1, 1.
Hence, adv.: mā-tĕrĭālĭter, according to the occasion (postclass.): in pectore viri iracundia materialiter regnans. Sid. Ep. 8, 11.
mātĕrĭārĭus, a, um, adj. [materia], of or belonging to stuff, matter, wood, timber.
- I. In gen. (ante-class. and post-Aug.): fabrica, carpentry, Plin. 7, 56, 57, § 198: FABER, a carpenter, Inscr. Grut. 642, 6: NEGOCIATOR, a timber-merchant, Inscr. Orell. 4248.
Also subst.
- B. mātĕrĭārĭus, ii, m. (sc. negotiator), a timber-merchant: si non hos materiarius remoratur, Plaut. Mil. 3, 3, 45: CLAVORVM, a maker of wooden nails, Inscr. Orell. 4164.
- II. In partic.: haeretici materiarii, in eccl. Lat., those who believed in the eternity of matter, Tert. adv. Hermog. 25.
- B. mātĕrĭārĭa, ae, f. (sc. negotiatio), the trade in timber, Paul. ex Fest. p. 27, 11 Müll.
* mātĕrĭātĭo, ōnis, f. [materia], woodwork, as beams, rafters, etc., Vitr. 4, 2, 1.
* mātĕrĭātūra, ae, f. [materia], a working in wood: materiatura fabrilis, carpenter’s work, Vitr. 4, 2, 2.
mātĕrĭes, ēi, v. materia.
* mātĕrīnus, a, um, adj. [materia], hard, solid: terra, Cato, R. R. 34, 2 dub.
mātĕrĭo (no perf.), ātum, 1, v. a. [materia], to build of wood (rare but class.): eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia, Vitr. 5, 12, 7: aedes male materiatae, of bad wood-work, Cic. Off. 3, 13, 54.
mātĕrĭŏla, ae, f. dim. [materia], a small matter (post-class.), Tert. Baptism. 17.
* mātĕrĭor, āri, v. dep. [materia], to fell or procure wood: erat eo tempore et materiari et frumentari necesse, Caes. B. G. 7, 73 init.
‡ mātĕrĭōsus, πολύϋλος (multam materiam habens), Gloss. Philox.
†† matĕris or matăris (madăris), is, and matăra, ae, f. [Celtic], a Celtic javelin, pike: nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant, Caes. B. G. 1, 26, 3: humero matari trajecto, Liv. 7, 24, 3: materis Transalpina, Auct. Her. 4, 32, 43: Galli materibus configunt, Sisenn. ap. Non. 556, 8; id. ib. 9.
1. māternus, a, um, adj. [mater], of or belonging to a mother, maternal (class.): sanguis, Enn. ap. Non. 292, 16 (Trag. v. 184 Vahl.): paternus maternusque sanguis, Cic. Rosc. Am. 24, 66: animus, Ter. Heaut. 4, 1, 24: nomen, Cic. Clu. 5, 12: menses, the months of pregnancy, Nemes. Cyn. 19: tempora, time of pregnancy, Ov. M. 3, 312: Caesar cingens maternā tempora myrto, i. e. of Venus, the mother of Æneas, from whom sprang the race of the Cæsars, Verg. G. 1, 28: arma (Aeneae), i. e. which his mother Venus had obtained for him from Vulcan, id. A. 12, 107: aves, i. e. the doves sacred to Venus, id. ib. 6, 193: avus, i. e. Atlas, the father of Maia, the mother of Mercury, id. ib. 4, 258: Delum maternam invisit Apollo, i. e. where his mother Latona had borne him, id. ib. 144: aequora, i. e. from which she (Venus) was born, Ov. F. 4, 131: Numa, related by the mother’s side, id. P. 3, 2, 105; cf.: an ad maternos Latinos hoc senatus consultum pertineat, Gai. Inst. 3, 71: nobilitas, by the mother’s side, Verg. A. 11, 340: Idus, i. e. of May (Mercury’s birthday), Mart. 7, 71 5
Of animals: ut agnus condiscat maternum trahere alimentum, Col. 7, 3: perdix materna vacans cura, Plin. 10, 33, 51, § 103.
2. Māternus, i, m., a Roman surname: Curiatius Maternus, Tac. Or. 2.
mātertĕra, ae, f. [for materitera, mater and an obsol. fem. noun found in neutr. i-terum; cf. al-tera, a second mother],
- I. a mother’s sister, an aunt by the mother’s side: amita est patris soror: matertera est matris soror, Dig. 38, 10, 10, § 4; cf. ib. § 5: mea matertera (anulum gestitavit), Plaut. Curc. 5, 2, 4; Cic. Div. 1, 46, 104; id. de Or. 2, 1, 2; Ov. M. 3, 312: materteram uxorem ducere non licet, Gai. Inst. 1, 62; Mos. et Rom. Leg. Coll. 6, 2, 2.
- II. Esp.
- A. Magna, i. e. aviae soror, Dig. 38, 10, 1, § 15; cf.: matertera patris et matris, mihi magna matertera est, Paul. ex Fest. p. 136 Müll.
- B. Major, i. e. soror proaviae, Dig. 38, 10, 1, § 16.
- C. Maxima, i. e. abaviae soror, Dig. 38, 10, 1, § 17.