Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

plăcĕo, cŭi and cĭtus, cĭtum, 2, v. n. (part. fut. pass.: dos placenda, Plaut. Trin. 5, 2, 35; v. I. A. fin.) [cf. placo], to please, to be pleasing or agreeable, to be welcome, acceptable, to satisfy (class.).

  1. I. Lit.
    1. A. In gen.: ungor ut illi placeam, Plaut. Cas. 2, 3, 11: meo neque cara’st cordi neque placet, id. Ep. 1, 2, 30: si placeo, utere, Ter. Phorm. 3, 2, 43: non placet Antonio consulatus meus: at placuit P. Servilio, Cic. Phil. 2, 5, 12; Ter. Ad. 1, 1, 34: et quae vobis placita est condicio, datur. id. Hec. 2, 1, 44: nec dubito, quin mihi (Erigona) placitura sit, Cic. Q. Fr. 3, 1, 4, § 13: exspecto quid illis placeat de epistolā ad Caesarem, id. Att. 13, 1: tibi Ne Enipeus Plus justo placeat, Hor. C. 3, 7, 24: dis, quibus septem placuere colles, id. C. S. 7; id. Ep. 1, 7, 45; 1, 17, 35: quid placet aut odio est, id. ib. 2, 1, 101: quod spiro et placeo (si placeo) tuum est, id. C. 4, 3, 24; Plin. 12, 7, 14, § 29: sibi non placere, quod (Aristides) cupide elaborasset, ut, etc., Nep. Arist. 1, 4: quis gener hic placuit censu minor, Juv. 3, 160: Deo placere non possunt, Vulg. Rom. 8, 8.
      As act.: si illa tibi placet, placenda dos quoque’st quam dat tibi, must be pleasing, Plaut. Trin. 5, 2, 35.
    2. B. In partic.
      1. 1. In scenic lang., of players or pieces presented, to please, find favor, give satisfaction: primo actu placeo, Ter. Hec. prol. alt. 31: cui scenico placenti, Suet. Ner. 42; id. Galb. 12; id. Vit. 11: populo ut placerent quas fecisset fabulas, Ter. And. prol. 3; id. Hec. prol. alt. 12: ubi (fabulae) sunt cognitae, Placitae sunt, id. ib. 13.
      2. 2. Placere sibi, to be pleased or satisfied with one’s self, to flatter one’s self, to pride or plume one’s self: ego numquam mihi minus quam hesterno die placui, Cic. de Or. 2, 4, 15: nolo tibi tam valde placeas, Petr. 126; Plin. 35, 9, 36, § 63: tu tibi tunc curruca places, Juv. 6, 276: omnes competitores placebant sibi, omnes omnibus displicebant, Sid. Ep. 7, 9.
  2. II. Transf.: placet mihi (tibi, etc.), or simply placet, it pleases me, it seems good, right, or proper to me; it is my opinion, I am of opinion, I hold, believe, intend, purpose; and in perf., placuit, or placitum est, it is decided, resolved, determined (mihi, nobis, etc., or absol.).
    1. A. In gen.
          1. (α) With dat.: ut ipsi auctori hujus disciplinae placet, Cic. Fin. 1, 9, 29: ut doctissimis sapientissimisque placuit, id. Div. 1, 49, 110: postea mihi placuit, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem, id. de Or. 1, 34, 155: ita nobis placitum est, ut, etc., Auct. Her. 2, 1, 1: sic Justitiae placitumque Parcis, Hor. C. 2, 17, 16: si placitum hoc Superis, Val. Fl. 3, 296.
            With subject-clause: duo placet esse Carneadi genera visorum, Cic. Ac. 2, 31, 99; id. Rep. 1, 38, 60: sic visum Veneri, cui placet impares Formas, etc., mittere, Hor. C. 1, 33, 10: quis paria esse fere placuit peccata, laborant, Cum, etc., id. S. 1, 3, 96.
          2. (β) Without dat., Cic. Rep. 1, 46, 70: sed, si placet, in hunc diem hactenus, id. ib. 2, 44, 71; id. Sest. 51: placitum est, ut in aprico maxime pratuli loco considerent, id. Rep. 1, 12, 18.
            With neutr. pron. as subj.: hocine placet? Plaut. Am. 1, 3, 16.
            With subj.: placuit ad hunc primum ferremus aditum, App. M. 4, 9.
            With subject-clause: placet enim esse quiddam in re publicā praestans et regale, etc., Cic. Rep. 1, 45, 69; 1, 36, 56: si enim pecunias aequari non placet, id. ib. 1, 32, 49: hos corripi placitum, Tac. A. 4, 19; 6, 7; Hor. S. 1, 3, 96.
    2. B. In partic.
      1. 1. In publicists’ lang., to resolve, will, order, determine: senatui placere, ut C. Pansa, etc., Cic. Phil. 14, 14, 38: senatui placere, C. Cassium, etc., id. ib. 11, 12, 30: deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret an defendi, Caes. B. G. 7, 15: quamobrem placitum est mihi, ut, etc., Cic. Att. 8, 12, A, § 4: edixit, mulieres ante horam quintam venire in theatrum non placere, Suet. Aug. 44 fin.; cf.: quid placeat, die, your decision, Juv. 10, 338.
      2. 2. Si dis placet, please the gods; and in eccl. writers: Deo placere, Vulg. Num. 23, 27; v. deus.
        Hence,
    1. * A. plăcens, entis, P. a., pleasing, charming, dear: expetendum esse quod non placens sit, Cic. Fin. 3, 8: placens uxor, Hor. C. 2, 14, 21.
      Acceptable: hostia placens Deo, Vulg. Phil. 4, 18: sibi placentes, self-willed, id. 2 Pet. 2, 10.
    2. B. plăcĭtus, a, um, P. a., pleasing, agreeable, acceptable (mostly poet.): placita es simplicitate tuā, you are pleasing, you please, Ov. Am. 2, 4, 18: oliva, Verg. G. 2, 425: amor, id. A. 4, 38: bona, Ov. H. 17, 98: in locum ambobus placitum exercitus conveniunt, Sall. J. 81, 1: artes, Tac. A. 2, 66: exemplum, id. ib. 4, 37: eum (regem creari) quasi placitissimum diis. qui, etc., Just. 18. 3. 9 (the reading acceptissimum is a later emendation).
      Abl. absol.: sic placito ocius surrexit. App. M. 2, 24: placiti dies, appointed days, Vulg. 1 Reg. 13, 11.
      1. 2. Subst.: plăcĭtum, i, n.
        1. a. Prop., that which is pleasing or agreeable: ultra placitum laudare, more than is agreeable, Verg. E. 7, 27.
        2. b. Transf.
          1. (α) An opinion, sentiment (post-Aug.): Catonis placita de olivis, Plin. 15, 5, 6, § 20.
          2. (β) A determination, prescription, order: medicorum placita, Plin. 14, 22, 28, § 143.
          3. (γ) A maxim, principle: ipse (Rubellius) placita majorum colebat, Tac. A. 14, 22: sapientium placita, id. ib. 16, 19: Stoicorum, id. H. 3, 81: philosophorum, id. Or. 19: nec est quare hoc inter nostra placita mireris, Sen. Ep. 66, 45: decreta, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet adpellare vel scita vel placita, Sen. Ep. 95, 10: philosophiae placita, id. ib. § 37: Babyloniorum, Plin. 2, 79, 81, § 191; Col. 9, 2, 1.