Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

tam, adv. [orig. acc. fem. of the demonstrative root ta-; cf.: tum, tamen], correlative of quam, so, so much, as.

  1. I. As comparative adverb, demonstrative with correlative quam, introducing comparative clauses of like intensity.
    1. A. As adjunct of adjectives or participles the intensity of which is expressed by a comparative clause, tamquam = as … as; negatively, non (neque, nihil, etc.) tamquam = not so … as.
      1. 1. In comparison between two adjj.: tam esse clemens tyrannus quam rex importunus potest, a tyrant may be as mild as a king may be harsh, Cic. Rep. 1, 33, 50 (B. and K. bracket rex): non tam solido quam splendido nomine, id. Fin. 1, 18, 61: tam culpae hostium justus existimator quam gloriosus victor, Val. Max. 3, 8, 1: adjuro, tam me tibi vera referre Quam veri majora fide, things as true as they are beyond belief, Ov. M. 3, 659: quorum vires quam repentinae tam breves, Sen. Q. N. 6, 7, 2.
        Negatively: non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, Cic. Brut. 37, 140: ut illanon tam mirabilia sunt, quam conjecta belle, id. Div. 2, 31, 66; 2, 36, 76: nec tam Turpe fuit vinci quam contendisse decorum est, Ov. M. 9, 5.
        Tam preceded by comp. clause: maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura tam acerba M. Furi fecit, Liv. 7, 1, 8: quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore, id. 21, 43, 11: donec quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent, id. 4, 2, 4.
      2. 2. In a comparison between degrees of intensity, etc., of the same adjective.
        1. a. As in relative clauses, the adjective repeated (so esp. in Plaut.; not repeated in English): tam liquidus est quam liquida tempestas esse solet, as serene as the weather is wont to be, Plaut. Most. 3, 2, 64: quam placida’st aqua, id. ib. 3, 2, 165: tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer, id. Bacch. 4, 4, 7.
          Negatively: nemo orator tam multa scripsit quam multa sunt nostra, Cic. Or. 30, 168: tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi, id. Verr. 2, 4, 43, § 94.
        2. b. The adjective not repeated.
          1. (α) The terms of comparison being nouns or pronouns: tam ego fui ante liber quam gnatus tuus ( = quam liber gnatus tuus est), Plaut. Capt. 2, 2, 60: fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium, id. Bacch. 3, 3, 30: tam mihi mea vita quam tua Tibi cara est, id. Cas. 3, 6, 43: ni illam mihi tam tranquillam facis quam mare est, id. Poen. 1, 2, 145: tam crebri ad terram decidebant quam pira, id. ib. 2, 38: tam excoctam reddam atque atram quam carbo’st, Ter. Ad. 5, 3, 63: quom fervit maxume, tam placidum (eum) quam ovem reddo, id. ib. 4, 1, 18: tam sum misericors quam vos, tam mitis quam qui lenissimus, Cic. Sull. 31, 87: tam gratum mihi id erit quam quod gratissimum, id. Fam. 13, 3: nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum qui genus ac fortunam suam animis non aequant, Liv. 45, 22: nihil est tam violentum quam magna vis aquae, Sen. Q. N. 3, 30, 6: (cum sit) tam aurum et argentum quam aes Corinthium ( = cum aurum et argentum tam sit Corinthium quam aes), Quint. 8, 2, 8: (ira) tam inutilis animi minister est quam miles qui signum receptui neglegit, Sen. Ira, 1, 9, 2.
            Negatively: neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae, Plaut. Cist. 2, 1, 20: nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, Cic. Sen. 12, 41: neque tam condenso corpore nubes esse queunt quam sunt lapides, neque autem tam tenues quam nebulae, Lucr. 6, 101.
            Virtually negative: quod enim tam infidum mare quam blanditiae principum? ( = nullum tam infidum mare, etc.), Plin. Pan. 66.
            With comp. pregn. (very rare): istam dextram non tam in bellis et proeliis quam in promissis et fide firmiorem, i. e. whose superior trustworthiness is not so much in wars, etc., Cic. Deiot. 3, 8: vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non tam fructu jucundius est, quam ultione, Liv. 28, 39, 13.
          2. (β) With quam in subst.-clause: quicquid mali hic Pisistratus non fecerit, tam gratum est quam si alium facere prohibuerit, Cic. Att. 8, 16, 2.
            Negatively: juris interpretatio, quae non tam mihi molesta sit propter laborem quam quod dicendi cogitationem auferat, Cic. Leg. 1, 4, 12.
            Virtually negative: quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum qui consuluntur? Cic. Leg. 1, 4, 14.
          3. (γ) With quam in adverb.-clause: cupam facito tam crassam quam modioli postulant, Cato, R. R. 21, 1: si era mea sciat tam socordem esse quam sum, Plaut. Cist. 4, 2, 5: tua est imago: tam consimili’st quam potest, id. Men. 5, 9, 4: sororem tam similem quam lacte lacti est, id. Mil. 2, 2, 87.
    2. B. Tam with advv.: tamquam = as (so)as; negatively = not so … as.
      1. 1. Comparing an adv. with another adv. or adverb. clause: satinistuc mihi exquisitum est … ? Ar. Tam satis quam numquam hoc invenies secus, with as full certainty as that you will never find this otherwise, Plaut. Capt. 3, 4, 106.
        Virtually negative: quis umquam obeundi negotii studio tam brevi tempore tot loca adire potuit, quam celeriter Cn. Pompejo duce tanti belli impetus navigavit? Cic. Imp. Pomp. 12, 34.
        After quam: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter repulit, Vell. 2, 89, 5 (the repetition of the adverb is especially frequent in tam diuquam diu; v. tamdiu).
      2. 2. The adverb understood after quam: sed tu novisti fidicinam? Tr. Tam facile quam me (quam facile me novi), Plaut. Ep. 3, 4, 72: tam facile vinces quam pirum volpes comest, id. Most. 3, 1, 26: tam hercle certe quam ego ted, ac tu me vides, id. Merc. 1, 2, 77: tam audacter (ibis intro) quam domum ad te, id. Truc. 1, 2, 109: tam facile quam tu arbitraris, Cic. Div. 1, 6, 10: tam cito evertetur quam navis, etc., id. Rep. 1, 34, 51: nihil tam cito redditur quam a speculo imago, Sen. Q. N. 1, 4, 2.
        Negatively: (ira) quia non tam cito in alium quam vult erumpit, Sen. Ira, 1, 19, 4.
        Virtually negative (very freq.): quasi vero quidquam sit tam valde, quam nihil sapere, vulgare, Cic. Div. 2, 39, 81.
        With sup. adv.: quam potes tam verba confer maxime ad compendium = as much as you can (hence the idiomatic expression: quam maxime = as much as possible), Plaut. Mil. 3, 1, 184.
    3. C. With verbs: tamquam = as much … as, as well … as; negatively: non tamquam, not so much … as.
      1. 1. One verb compared with another: nam quod edit tam duim quam perduim, for what he can eat I would give as much as lose, Plaut. Aul. 4, 6, 6: vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere, Cic. Att. 13, 20, 4: utinam tam non pigeat ista facere quam non displicebit, Quint. 2, 5, 17: Tyrus et ipsa tam movetur quam diluitur, Sen. Q. N. 6, 26, 5.
        Negatively: fit quoque enim interdum ut non tam concurrere nubes frontibus adversis possint quam de latere ire, Lucr. 6, 115.
      2. 2. The same verb repeated or understood after quam; the compared terms being,
          1. (α) Nouns or pronouns: tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus; tam ille apud nos servit quam ego hic apud te servio, Plaut. Capt. 2, 2, 61: tam hic scit me habere (pecuniam) quam egomet (i. e. scio), id. Aul. 3, 6, 12: quam tu filium tuum, tam me pater me meus desiderat, id. Capt. 2, 2, 6: tam huic loqui licere oportet quam isti, id. Cas. 2, 6, 58: tam tibi istuc credo quam mihi, id. Ep. 1, 2, 25: haec tibi tam sunt defendenda quam moenia, Cic. Ac. 2, 44, 137: tam moveor quam tu, Luculle, id. ib. 2, 46, 141: tamque idtuendum conservandumque nobis est quam illud, etc., id. Off. 3, 4, 17: amurcam periti agricolae tam in doliis condunt quam oleum aut vinum (as well as), Varr. R. R. 1, 61: tam naturā putarem vitam hominis sustentari quam vitis, quam arboris, Cic. Tusc. 1, 24, 56: sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt quam nucibus, Sen. Ira. 1, 12, 4: meliorque tam sibi quam aliis faciendus (est), id. ib. 1, 15, 1: tam solstitium quam aequinoctium suos dies rettulit (i. e. solstitium tam rettulit dies quam rettulit aequinoctium), id. Q. N. 3, 16, 3: quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus (i. e. ornatus tam positus est quam perspicuitas), Quint. 8, 3, 15.
            This construction passes into mere co-ordination: tam vera quam falsa cernimus, as well … as, almost = both … and, Cic. Ac. 2, 34, 111: repentina res, quia quam causam nullam tam ne fidem quidem habebat ( = ut causam nullam, sic ne fidem quidem; cf. sic), Liv. 8, 27, 10; so Sall. J. 31, 16; id. H. 1, 41, 24 Dietsch; cf. Liv. 33, 17, 9; Sen. Q. N. 4, 13, 4.
            Negatively: non tam meāpte causā Laetor quam illius, Ter. Heaut. 4, 3, 8: nihil est quod tam obtundat elevetque aegritudinemquam meditatio condicionis humanae, Cic. Tusc. 3, 16, 34: quae compararat non tam suae delectationis causā quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum, id. Verr. 2, 2, 34, § 83: cujus me facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa quae, id. Fam. 7, 3, 2: quā nullā in re tam utor quam in hac civili et publicā, id. Att. 2, 17, 2: neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio movebat, id. Verr. 1, 8, 21: Iliensibus Rhoeteum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoriā, Liv. 38, 39, 10.
          2. (β) Object-inff.: qualis est istorum oratio qui omnia non tam esse quam videri volunt, Cic. Ac. 2, 14, 44: quid enim tam pugnat, quam non modo miserum, sed omnino quidquam esse qui non sit, id. Tusc. 1, 7, 13: virtute ipsā non tam multi praediti esse quam videri volunt, id. Lael. 26, 98.
          3. (γ) Subject-inff. or dependent clauses: ego illud argentum tam paratum filio Scio esse, quam me hunc scipionem contui ( = tam scio, argentum paratum esse, quam scio me, etc.), Plaut. As. 1, 1, 109: Parmenonis tam scio esse hanc techinam quam me vivere, Ter. Eun. 4, 4, 51: tam teneor dono quam si dimittar onustus, Hor. Ep. 1, 7, 18: Acrisium Tam violasse deum quam non agnosse nepotem Paenitet, Ov. M. 4, 613: tam perdis operam cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum, Sen. Ira, 2, 30, 2.
            Negatively (so most freq.): nihil est quod tam deceat quam in omni re gerendā servare constantiam, Cic. Off. 1, 34, 125: eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus, id. Att. 9, 2, a, 3: nec tam quaerendum est, dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum, id. Tusc. 2, 12, 28: non tam ut prosim causis elaborare soleo, quam ut ne quid obsim, id. Or. 2, 72, 295: cum ego te non tam vitandi laboris mei causā quam quia tuā id interesse arbitrarer, hortatus essem, id. Top. 1, 2: auxilia convenerant non tam Vejentium gratiā concitata, quam quod in spem ventum erat, etc., Liv. 2, 44, 7: Boji defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum iras, quam quod, etc., id. 21, 25, 2.
            So with causal clauses, Cic. Div. in Caecil. 7, 24; id. Or. 3, 30, 119; id. Sest. 64, 135; Liv. 8, 19, 3.
          4. (δ) With quam in adverb.-clause: tam confido quam poti’st, Plaut. Stich. 3, 2, 1; and in Cicero’s epistolary style, tam esse with predicative force (like ita esse, sic esse; v. sic): atque ego haec tam esse quam audio non puto ( = tam male esse), Cic. Q. Fr. 1, 2, 3, § 9.
            (ε) Tam with a neg. is sometimes followed by sed with an independent clause, instead of a comp. clause: quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur, Cic. Fin. 1, 1, 1 Madv. ad loc.; cf.: quae (suaviloquentia) quidem non tam est in plerisquesed est ea laus eloquentiae certe maxima, id. Brut. 15, 58.
    4. D. With esse and predic. noun: tam ea est quam poti’st nostra erilis concubina, Plaut. Mil. 2, 5, 47: equidem tam sum servos quam tu, id. Capt. 3, 4, 11: tam ego homo sum quam tu, id. As. 2, 4, 83: nam id nobis tam flagitium’st quam illa Non facere, Ter. Ad. 3, 3, 68: tam es tu judex quam ego senator, Cic. Rab. Post. 7, 17: tam sum amicus rei publicae quam qui maxime, id. Fam. 5, 2, 6.
      With prep. and its case as predicate: tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber quando pluit, Plaut. Capt. 2, 2, 86: qui non defendit, nec obsistit, si potest, injuriae, tam est in vitio quam si parentes, etc., deserat, Cic. Off. 1, 7, 23.
      Negatively: nihil est tam contra naturam quam turpitudo, Cic. Off. 3, 8, 35.
    5. E. With quasi in place of quam: tam a me pudica est quasi soror mea sit, Plaut. Curc. 1, 1, 51.
  2. F. Quamtam with compp. = quantotanto or quoeo (ante-class. and poet.): quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget, Enn. ap. Quint. 9, 3, 15 (Trag. Rel. v. 303 Vahl.): quam magis adspecto, tam magis est nimbata, Plaut. Poen. 1, 2, 138: magis quam id reputo, tam magis uror quae meus filius turbavit, id. Bacch. 5, 1, 5: quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert, id. As. 1, 3, 6: quo quaeque magis sunt aspera semina eorum, Tam magis in somnis eadem saevire necessust, Lucr. 4, 999: quae quanto magis inter se perplexa coibant, Tam magis expressa ea quae mareefficerent, id. 5, 453: tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae, Verg. A. 7, 787.
    With quanto for quam: quanto magis aetheris aestus cogebant terram, Tam magis, etc., Lucr. 5, 484.
    With rel. adv. for quam: verum ubicumque magis denso sunt agmine nubes, tam magis hincfremitus fit, Lucr. 6, 99.
    Ellips. of tam: quam magis specto. minus placet mihi hominis facies, Plaut. Trin. 4, 2, 19.
  3. G. Quamtam with superll. = quantotanto or quoeo (mostly anteclass.; cf. the class.: ut quisque maximeita maxime): quam citissime conficies, tam maxime expediet, Cato, R. R. 64 (65): oleum quam diutissime in amurcā erit, tam deterrimum erit, id. ib. 64 (65): quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optumum erit, id. ib. 65 (66): quam plurimum erit, tam citissime canus fiet, id. ib. 157 (158) med.: quam ad probos propinquitate proxume te adjunxeris, tam optumum est, Plaut. Aul. 2, 2, 59: quam maxime huic vana haec suspicio erit, tam facillime patris pacem in leges conficiet suas, Ter. Heaut. 5, 2, 44: quam vos facillime agitis, quam estis maxume Potentes, dites, fortunati, nobiles: tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oportet, id. Ad. 3, 4, 56: quam paucissimos reliqueris, tam optimi fiunt in alendo, Varr. R. R. 2, 9: quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est, Sall. J. 31, 14.
  4. H. With quam in immediate succession (to be distinguished from the conj. tamquam, as if): nam, si a mare abstinuissem, tam quam hoc uterer ( = tam illo uterer quam hoc), Plaut. Mil. 4, 7, 26: tam quam proserpens bestia (iste) est bilinguis et scelestus ( = tam bilinguis quam, etc.), id. Fers. 2, 4, 28: esne tu huic amicus? To. Tam quam di omnes qui caelum colunt, id. ib. 4, 4, 32: vide, homo ut hominem noveris. Sy. Tam quam me, id. Trin. 4, 2, 68: nostine? Da. Tam quam te, Ter. Phorm. 1, 2, 15 (for tam diu, with or without quam, quam diu, etc., v. tamdiu).
  5. II. With a comp. clause understood.
    1. A. With a comp. clause to be supplied from a preceding sentence: quae faciliora sunt philosophisquia tam graviter cadere non possunt (sc. quam alii), Cic. Off. 1, 21, 73: cur corporis curandi causā quaesita sit ars, animi autem medicina nec tam desiderata sit … , nec tam culta (i. e. quam corporis medicina), id. Tusc. 3, 1, 1: nihil umquam tam eleganter explicabunt (i. e. quam Plato), id. ib. 1, 23, 55: non conturbat me expectatio tua, etsi nihil est eis, qui placere volunt, tam adversarium, id. Ac. 2, 4, 10: sed ea (plebs) nequaquam tam laeta Quinctium vidit (i. e. quam ejus amici), Liv. 3, 26, 12: nec minora consequi potuit (Maecenas); sed non tam concupivit (sc. quam Agrippa), Vell. 2, 88, 2: nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam, nec me tam multam hic operam consumere par est (i. e. quam consumere opus sit, si haec tractare velim), Lucr 6, 1079; so, tam gratia est (colloq.) = non accipio, sed tam gratia est quam esset si acciperem, I thank you just as much; no, thank you: bene vocas (ad prandium): tam gratia’st, Plaut. Men. 2, 3, 36: cenabis apud me. Ep. Locata’st opera nunc quidem: tam gratia’st, id. Stich. 3, 2, 18: quin tu, quidquid opus’st, audacter imperas? Ps. Tam gratia’st. Bene est tibi; nolo tibi molestos esse nos, id. Ps. 2, 4, 23 (in this formula, however, tam is explained by some as a shortened form for tamen; cf. Brix ad Plaut. Men. 386, and v. IV. infra).
    2. B. With a general comp. clause understood ( = sic, ita), so (so much) as I do, as you do, as he did, as I said before, as he is, as you are, etc.
      1. 1. With adjj.: ut vos servem sedulo, quos tam grandi sim mercatus pecuniā, have bought you at so high a price, i. e. as I have, Plaut. Capt. 2, 2, 8: qui nummi exciderunt quod terram sic obtuere? quid vos maestos tam tristisque conspicor? (sc. as I do, as you are), id. Bacch. 4, 4, 17: equidem miror, tam catam, tam doctam te et bene eductam, non scire stulte facere, id. Most. 1, 3, 29: ordine cum videas tam certo multa creari, Lucr. 5, 735: deus ille fuit qui ista in tam tranquillo et tam clarā luce locavit, id. 5, 12: quorsum igitur tam multa de voluptate? Cic. Sen. 12, 44: ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit innocens damnatus esse videatur, id. Tusc. 1, 42, 100: inter ista tam magnifica verba tamque praeclara, id. Fin. 2, 23, 77: quis est qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus? as I hear, id. Rep. 6, 18, 18: tollite hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis, id. Phil. 14, 1, 3: et tamen veremur ut hoc quod a tam multis perferatur natura patiatur? (as it is, sc. suffered), id. Tusc. 2, 20, 46: ut tam in praecipitem locum non debeat se sapiens committere, id. Ac. 2, 21, 68: tam necessario tempore, tam propinquis hostibus, at so urgent a time as this, Caes. B. G. 1, 16, 6: supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit, Liv. 39, 31, 14: tam constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit, Val. Max. 3, 7, 1: ceterumne tam praeclara lexoblitteraretur, id. 2, 8, 1: qui tam crudelem tyrannum occideret, id. 3, 1, 2: ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore civitas nostra virtutis suae oblita est, id. 3, 2, 7: tam contraria est pestis, Plin. 8, 38, 57, § 136: tam parvo distat ibi tanta rerum naturae diversitas, id. 5, 11, 12, § 65; so, tamne (cf. sicine): tamne indignus videar? Plaut. Merc. 1, 2, 77.
        And with sup.: nondum erat vestris tam gravissimis tamque multis judiciis concisus, of so great weight, Cic. Phil. 12, 5, 11.
      2. 2. With advv.: alienus quom ejus incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facere est? Plaut. Capt. 1, 2, 37: quid est negotii quod tu tam subito domo abeas? id. Am. 1, 3, 4: unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser? Ter. Phorm. 3, 3, 1: quia (anima cum corpore) tam conjuncta atque leniter apta’st, Lucr. 5, 559: jam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderata diceres, Cic. Tusc. 1, 6, 12: ista tam aperte et per versa et falsa, id. Ac. 2, 18, 60: cum ex co quaereretur cur tam diu vellet esse in vitā, id. Sen. 5, 13: me pudet tam cito de sententiā esse dejectum, id. Tusc. 2, 5, 14: etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere, id. Fin. 5, 11, 31: an melius fuerit rationem non dari omnino, quam tam munifice et tam largiter, as I have shown, id. N. D. 3, 27, 69: nam quod jus civile tam vehementer amplexus es, id. Or. 1, 55, 274: quid tu, inquit, tam mane? id. Rep. 1, 9, 14: cur hunc tam temere (as mentioned before) quisquam ab officio discessurum judicaret? Caes. B. G. 1, 40: quod suā victoriā tam insolenter gloriarentur, id. ib. 1, 14: cum tam procul a finibus Macedoniae absint, Liv. 39, 27, 6: non digna exempla quae tam breviter (as I am going to do) nisi majoribus urgerer, referrentur, Val. Max. 2, 7, 5: qualis esset quem tam diu tamque valde timuissent, Nep. Eum. 11, 2; and with sup.: tam maturrime comparavisse, Cato ap. Charis. p. 184 P.
        With adverb. abl.: tam crepusculo fere ut amant, Plaut. Fragm. ap. Varr. L. L. 7, 77; cf.: tam vesperi, Ter. Heaut. 1, 1, 15; v. III. B. 3. infra.
      3. 3. With verbs: ut, ni meum gnatum tam amem, tua jam virgis latera lacerentur probe, Plaut. Bacch. 4, 5, 10: quid, cedo, te, obsecro, tam abhorret hilaritudo? id. Cist. 1, 1, 55: quid tam properas? id. Pers. 4, 6, 11: cum te video nostrae familiae Tam ex animo factum velle ( = te tam velle nostrae familiae ex animo factum), Ter. Ad. 5, 7, 21: age, quaeso, ne tam obfirma te, Chreme, id. Heaut. 5, 5, 8: non pol temere’st quod tu tam times, id. Phorm. 5, 8 (9), 9: Sy. Eamus, namque hic properat in Cyprum. Sa. Ne tam quidem, implying a corresponding gesture, id. Ad. 2, 4, 14: quam si explicavisset, non tam haesitaret, i. e. as he does, Cic. Fin. 2, 6, 18.
        Sometimes with an adv. to be supplied: quid ergo hanc, quaeso, tractas tam ( = tam male, or implying a corresponding gesture), Plaut. Cas. 4, 4, 31: Graecos in eo reprehendit quod mare tam secuti sunt ( = tam vulgo. or tam temere), Cic. Att. 6, 2, 3; cf. id. Q. Fr. 1, 2, 3, § 9; v. I. C. 2. δ, supra.
        With esse and predic. noun: numquam ego te tam esse matulam credidi, Plaut. Pers. 4, 3, 72.
      4. 4. Preceded and strengthened by a demonstrative adjective (order: 1. demonstr., 2. tam, 3. adjective, 4. noun; or, 1. demonstr., 2. noun, 3. tam, 4. adjective).
          1. (α) After hic: etiamne haec tam parva civitas, tam procul a manibus tuis remota, praedae tibi et quaestui fuit? Cic. Verr. 2, 3, 37, § 85: hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt judicare, id. ib. 2, 2, 31, § 77: hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem, id. Clu. 14, 42: haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita, id. Sest. 13, 31: in hoc tam exiguo vitae curriculo, id. Arch. 11, 28: hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem, id. Cat. 1, 5, 11: in hac tam clarā re publicā natus, id. Rep. 1, 19, 31: hanc rem publicam tam praeclare fundatam, id. Par. 1, 2, 10: haec tam crebra Etruriae concilia, Liv. 5, 5, 8: in his tam parvis atque tam nullis, Plin. 11, 2, 1, § 2: quorsum haec tam putida tendant, Hor. S. 2, 7, 21: hac tam prosperā pugnā nuntiatā, Curt. 3, 11, 16.
          2. (β) After ille: ille homo tam locuples, tam honestus, Cic. Verr. 2, 4, 6, § 11: illud argentum tam praeclarum ac tam nobile, id. ib. 2, 4, 20, § 44: illud tam grave bellum, Val. Max. 5, 6, ext. 1: ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore, id. 3, 2, 7.
          3. (γ) After iste: tamenne ista tam absurda defendes? Cic. N. D. 1, 29, 81: ista admonitio tua tam accurata, id. Att. 6, 1, 20: quae est ista tam infesta ira? Liv. 7, 30, 15: iste tam justus hostis, tam misericors victor, Curt. 4, 10, 34.
          4. (δ) After id ipsum: id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium, Liv. 1, 48, 9.
            (ε) After tot: jacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, Cic. Ac. 2, 48, 147: tot tam valida oppida, Liv. 5, 54, 5: tot tam opulenti tyranni regesque, id. 25, 24, 13: inter tot tam effrenatarum gentium arma, id. 21, 9, 3: tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis, id. 28, 28, 12; 25, 27, 13; 26, 13, 17; cf.: cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, id. 24, 26, 13; 8, 12, 4.
            (ζ) After hic talis: da operam ut hunc talem, tam jucundum, tam excellentem virum videas, Cic. Fam. 16, 21, 3.
  6. III. As demonstr. adv. of intensity, correlative with ut, that, and its equivalents (qui, quin); so only with adjj. and advv. (not with verbs).
    1. A. Without a negation ( = ita, adeo; rare before the Aug. period): ni erit tam sincerum (tergum), ut quivis dicat ampullarius Optumum esse operi faciundo corium et sincerissimum, Plaut. Rud. 3, 4, 51: quae (maturitas) mihi tam jucunda est ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar, Cic. Sen. 19, 71. de qua tam variae sunt doctissimorum hominum sententiae, ut magno argumento esse debeat, etc., id. N. D. 1, 1, 1: ad eum pervenit tam opportuno tempore, ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi antecursores Scipionis viderentur, Caes. B. C. 3, 36: tam parandus ad dimicandum animus, ut, etc., id. B. G. 2, 21: tamen tam evidens numen rebus adfuit Romanis, ut putem, etc., Liv. 5, 51, 4: infimam plebem natura ipsa tam abjecto tamque imo loco collocavit ut nullā ratione erigi aut sublevari possit, Ps.-Cic. Cons. 6, 22: tam multa sunt, tamque misera quae perferunt ut nemo sit quin mori saepissime cupiat, id. ib. 16, 59: quem constat tam certā acie luminum usum esse ut a Lilybaeo portu Carthaginienses egredientes classes intueretur, Val. Max. 1, 8, ext. 14: tam alacri animo suos ad id proelium cohortatus est ut diceret: Sic prandete, etc., id. 3, 2, ext. 3: in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus ( = tam divinus est) ut ex eo nomen quoque traxisse videatur, Quint. 10, 1, 83: (Scipio) bellum in Africam transtulit, tam lentus ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret, Sen. Ira, 1, 11, 6; id. Q. N. 1, 15, 5: 3, 21, 1: tam parvulis in faucibusut non sit dubium, etc., Plin. 10, 29, 43, § 82: ipsum Macedonem tam graviter palma percussit ut paene concideret, Plin. Ep. 3, 14, 7.
    2. B. With a negation, or in a question implying a negation.
      1. 1. Before ut (very freq. in the class. period; cf. adeo, poet., e.g. Hor. Ep. 1, 1, 39): numquam tam dices commode ut tergum meum Tuam in fidem committam, Ter. Hec. 1, 2, 33: non tam viva tamen, calidus queat ut fieri fons, Lucr. 6, 887: quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, etc., Cic. Rosc. Am. 50, 146: non sum tam stultus, ut te usurā falsi gaudii frui velim, id. Fam. 6, 12, 1: nec, cum id faciebamus tam eramus amentes ut explorata nobis esset victoria, id. ib. 6, 1, 3: non essem tam inurbanus ac paene inhumanus uti in eo gravarer quod vos cupere sentirem, id. Or. 2, 90, 365: non puto tam expeditum negotium futurum ut non habeat aliquid morae, id. Att. 13, 31, 1: nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter, etc., id. Phil. 2, 15, 37: quis tam demens ut suā voluntate maereat? id. Tusc. 3, 29, 71; so id. Off. 3, 20, 82; id. Tusc. 1, 1, 2; id. Phil. 3, 4, 10: non enim proferremus vino oppressostam absurde, ut tum diceremus, etc., id. Ac. 2, 17, 53: non se tam barbarum ut non sciret, etc., Caes. B. G. 1, 44, 17: nulli sunt tam feri et sui juris affectus ut non disciplinā perdomentur, Sen. Ira, 2, 12, 3: nemo tam divos habuit faventes, crastinum ut posset sibi polliceri, id. Thyest. 619.
      2. 2. With a negation (esp. nemo), followed by qui ( = ut is; class. and freq.); nec quisquam sit tam opulentus qui mihi obsistat in viā, Plaut. Curc. 2, 3, 5: generi lenonio Numquam deus ullus tam benignus fuit, qui fuerit propitius, id. Pers. 4, 4, 34: an ille tam esset stultus qui mihi mille nummum crederet? id. Trin. 4, 2, 42: nemo inventus est tam amens, qui illud argentum tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet, Cic. Verr. 2, 4, 20, § 44: nemo Agrigenti neque aetate tam affectā neque viribus tam infirmis fuit, qui non illā nocte surrexerit, id. ib. 2, 4, 43, § 95: nemo est tam senex qui se annum non putet posse vivere, id. Sen. 7, 24: nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab aliquo philosophorum, id. Div. 2, 58, 119: nulla gens tam immanis umquam fuit in quā tam crudelis hostis patriae sit inventus, id. Sull. 27, 76: quae est anus tam delira quae timeat ista? id. Tusc. 1, 21, 48: ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum esse credat? id. N. D. 3, 16, 41: sed neque tam docti tum erant, ad quorum judicium elaboraret, et sunt, etc., id. Fin. 1, 3, 7; so id. Sen. 19, 67; id. Lael. 7, 23; id. Tusc. 1, 6, 11; 1, 15, 33; 2, 17, 41; id. Sest. 14, 32; id. Fin. 2, 20, 63; id. Fam. 9, 2, 2; id. Off. 2, 5, 16: neque tam remisso animo quisquam fuit qui nocte conquierit, Caes. B. C. 1, 21: in bello nihil tam leve est quod non magnae interdum rei momentum faciat, Liv. 25, 18, 3: ut nemo tam humilis esset cui non aditus ad eum pateret, Nep. Milt. 8, 4: ecquid esse tam saevum potest quod superet illum? Sen. Thyest. 196.
      3. 3. With a negation, followed by quin ( = ut is non; class. and freq.): nec sacrum nec tam profanum quidquam est quin ibi ilico adsit, Plaut. Merc. 2, 3, 27: nihil mihi tam parvi est quin me id pigeat perdere, id. Pers. 4, 6, 8: nec quisquam est tam ingenio duro, neque tam firmo pectore quin sibi faciat bene, id. As. 5, 2, 94: numquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revortor, quin teconspicer Fodere, Ter. Heaut. 1, 1, 15: nil tam difficile’st quin quaerendo investigari possiet, id. ib. 4, 2, 8: ut nullus umquam dies tam magnā tempestate fuerit, quinsolem homines viderint, Cic. Verr. 2, 5, 10, § 26: numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, id. ib. 2, 4, 43, § 95: nemo est tam afflictus quin possit navare aliquid et efficere, id. Fam. 6, 1, 7: ut nemo tam ferus fuerit, quin ejus causam lacrimarit, Nep. Alcib. 6, 4.
  7. IV. Tam, ante-class., sometimes = tamen: antiqui tam etiam pro tamen usi sunt, Fest. p. 360: bene cum facimus, tam male cupimus … ; quamquam estis nihili, tam ecastor simul vobis consului, Titin. ap. Fest. l. l.; so, etsi illi aliter nos faciant quam aequom sit, tam pol noxiae nequid magis sitnostrum officium meminisse decet, Plaut. Stich. 1, 1, 44 Fleck., Ritschl: tam si nihil usus esset, jam non dicerem, id. Merc. 4, 3, 32 Ritschl; v. Prol. Trin. p. 14 ib.; Brix ad Plaut. Men. 2, 3, 36; Curt. in Rhein. Mus. 6, 84; 6, 93; but cf. contra, Corss. Beitr. p. 272 sqq.
  8. V. In the dialect of Praeneste: tam modo, just now ( = modo): ilico hic ante ostium; Tam modo, inquit Praenestinus, Plaut. Trin. 3, 1, 8 Brix ad loc.; cf. Fest. s. v. tammodo, p. 359; Ritschl, opusc. 2, 372.