Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

sermo, ōnis, m. [2. sero, qs. serta, conserta oratio], a speaking or talking with any one; talk, conversation, discourse: sermo est a serie: sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi oratio cum altero conjuncta, Varr. L. L. 6, § 64 Müll. (very freq. in prose and poetry).

  1. I. Lit.
    1. A. In gen. (syn. colloquium): quoniam magna vis orationis est eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis: contentio disceptationibus tribuatur judiciorum, contionum, senatus: sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium versetur; sequatur etiam convivia, etc., Cic. Off. 1, 37, 132: quod mihi servus sermonem serat, Plaut. Curc. 1, 3, 37: sermones serere, id. Mil. 3, 1, 106: multa inter sese vario sermone serebant, Verg. A. 6, 160: sermonem nobiscum ibi copulat, Plaut. Poen. 3, 3, 42: dum sermones fabulandi conferant, id. ib. prol. 34: caput et pes sermonis, id. As. 3, 3, 139: cum ea tu sermonem nec joco nec serio Tibi habeas, id. Am. 3, 2, 25; Ter. Hec. 4, 3, 1: ibi illa cum sermonem occipit, id. Eun. 4, 1, 8: dum sermones caedimus, id. Heaut. 2, 3, 1: sermonem cum aliquo conferre, Cic. Off. 1, 38, 136; id. Inv. 2, 4, 14: in nostris sermonibus collocutionibusque, id. Fam. 1, 9, 4: mature veniunt, discumbitur: fit sermo inter eos, id. Verr. 2, 1, 26, § 66: dum longior consulto ab Ambiorige instituitur sermo, Caes. B. G. 5, 37: sermonis aditum cum aliquo habere, id. ib. 5, 41: nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem ullā de re fuisse, Cic. Vatin. 1, 3; id. de Or. 2, 73, 296: erat in ore, in sermone omnium, id. Phil. 10, 7, 14; cf.: memini in eum sermonem illum incidere, qui tum fere multis erat in ore, id. Lael. 1, 2: aestivam sermone benigno tendere noctem, Hor. Ep. 1, 5, 11: referre sermones deorum, id. C. 3, 3, 71 (cf.: consiliantibus divis, id. ib. 3, 3, 18): et euntem multa loquendo Detinuit sermone diem, Ov. M. 1, 683: nunc inter eos tu sermo es, you are the talk, Prop. 2, 21 (3, 14), 7: jucundus est mihi sermo litterarum tuarum, the conversing with you by letter, Cic. Fam. 7, 32, 3; cf.: littera sermonis fida ministra mei, Ov. Tr. 3, 7, 2.
    2. B. In partic.
      1. 1. Literary conversation, discourse, disputation, discussion (cf. oratio): tum Furius: Quid vos agitis? num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus? Minime vero, Africanus; soles enim tu haec studiose investigare, quae sunt in hoc genere, de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere, Cic. Rep. 1, 11, 17; cf. id. ib. 1, 13, 19: in sermonem ingredi (just before: in disputationem ingredi), id. ib. 1, 24, 38: (Scaevola) exposuit nobis sermonem Laelii de amicitiā habitum ab illo secumEjus disputationis sententias memoriae mandavi, etc. … ut tamquam a praesentibus haberi sermo videretur, id. Lael. 1, 3: rebus his, de quibus hic sermo est, id. Fin. 3, 12, 40: feci sermonem inter nos habitum in Cumano. Tibi dedi partes Antiochinas, etc., id. Fam. 9, 8, 1: in quo (circulo) de philosophiā sermo haberetur, Nep. Epam. 3, 3: Socratici sermones, Hor. C. 3, 21, 9; cf. Quint. 6, 3, 44; 2, 15, 26: in longum sermonem me vocas, Attice, Cic. Leg. 1, 4, 13: nunc enim sermo de naturā est, our subject, Plin. 11, 19, 21, § 67; 3, 1, pr. § 2; 16, 32, 58, § 134; Macr. Somn. Scip. 2, 17, 15; Capitol. Gord. 3, 3 init.
        1. b. Concr., a talk, speech, discourse (more informal and unpretending than oratio): meos multos et illustres et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos, Cic. Fam. 3, 8, 2; Plin. Ep. 1, 8, 2; Quint. 11, 2, 24.
      2. 2. Ordinary speech, speaking, talking, the language of conversation (opp. contentio): sermo est oratio remissa et finitima cottidianae locutioni, Auct. Her. 3, 13, 23; cf. Cic. Off. 1, 37, 132: mollis est oratio philosophorum et umbratilis, etc. … Itaque sermo potius quam oratio dicitur, id. Or. 19, 64: in argumentis Caecilius poscit palmam, in sermonibus Plautus, i. e. in dialogue, Varr. ap. Non. 374, 9: soluta oratio, qualis in sermone et epistulis, Quint. 9, 4, 19: C. Piso, statarius et sermonis plenus orator, Cic. Brut. 68, 239: si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, Hor. S. 1, 4, 42: vocem sermoni proximam, Quint. 11, 3, 162: ut litigantes quoque a sermone incipiant, ad vociferationem transeant, Sen. Ep. 15, 6.
        Of prose as opposed to poetry: comoedianisi quod pede certo Differt sermoni sermo merus, Hor. S. 1, 4, 48: et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, etc., id. A. P. 95.
        1. b. Concr., of verses in a conversational style, a satire: ille (delectatur) Bioneis sermonibus et sale nigro, Hor. Ep. 2, 2, 60: Albi, nostrorum sermonum candide judex, id. ib. 1, 4, 1: nec sermones ego mallem Repentes per humum quam res componere gestas, id. ib. 2, 1, 250.
      3. 3. With reference to some particular object, common talk respecting any thing, report, rumor (syn.: fama, rumor): vulgi sermo, Cic. Fam. 3, 11, 1: nunc per urbem solus sermo est omnibus, Eum, etc., Plaut. Ps. 1, 5, 4: sermo est totā Asiā dissipatus, Cn. Pompeium, etc., Cic. Fl. 6, 14: mihi venit in mentem multum fore sermonem, me, etc., id. Att. 7, 23, 2: si istiusmodi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere, id. Fam. 3, 8, 5 sq.: in sermonem hominum venire, id. Verr. 2, 4, 7, § 13: audita et percelebrata sermonibus res est, id. Cael. 29, 69; cf.: vix feram sermones hominum, si, etc., id. Cat. 1, 9, 23: vestrae perigrinantur aures, neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, this talk of the town, id. Mil. 12, 33: refrigerato jam levissimo sermone hominum, id. Fam. 3, 8, 1: sermones inimicorum effugere, id. Cael. 16, 38: sermones lacessere, reprimere, id. Fam. 3, 8, 7: retudit sermones, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 6, 1: ne putet aliquid oratione meā sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum, of slander, calumny, Cic. Fl. 5, 13: dabimus sermonem iis, qui, etc., give them something to talk about, id. Fam. 9, 3; so, materiam sermonibus praebere, Tac. H. 4, 4: cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, Cic. Rab. Post. 14, 40 B. and K. dub.; v. Orell. N. cr.
  2. II. Transf., a manner of speaking, mode of expression, language, style, diction, etc. (cf. lingua): sermone eo debemus uti, qui notus est nobis, ne, ut quidam Graeca verba inculcantes jure optimo rideamur, Cic. Off. 1, 31, 111: cujus (Terentii) fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, id. Att. 7, 3, 10: et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? Quint. 1, 6, 43; 12, 2, 3.
    1. B. A language, the speech of a nation, etc.: cui (Catulo) non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere, Cic. de Or. 2, 7, 28: in Latino sermone, id. ib. 3, 11, 42: quae philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, id. Fin. 1, 1, 1: patrii sermonis egestas, Lucr. 1, 832; 3, 260: cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit, Hor. A. P. 57: aves, quae sermonem imitantur humanumAgrippina turdum habuit imitantem sermones hominumlusciniae Graeco atque Latino sermone dociles, Plin. 10, 42, 59, § 120.
    2. C. Of a single expression: si quis ita legaverit: Fructus annuos, etc., perinde accipi debet hic sermo, ac si, etc., Dig. 7, 1, 20; 11, 7, 2, § 1; 28, 5, 29.
      Hence, of a single word (late Lat.): δέος sermo Graecus est, Cassiod. in Psa. 21, 1.