Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

fluens, Part. and P. a., from fluo.

flŭo, xi, xum, 3 (archaic form of the sup.: FLUCTUM, acc. to Prisc. p. 817 P.; cf.: fluo, fluctum, Not. Tir. From this form are derived fluctio and fluctus. In Lucr. 6, 800, the correct read. is laveris, not flueris, v. Lachm. ad h. l.), v. n. [Gr. φλυ-, φλῦσαι, ἀναφλύω, etc.; Lat. fleo, fletus; flumen, fluctus, etc.; orig. one root with fla-, to blow, q. v. and cf. Curt. Gr. Etym. p. 302], to flow (cf.: mano, labor, etc.).

  1. I. Lit.: per amoenam urbem leni fluit agmine flumen, Enn. ap. Macr. S. 6, 4 (Ann. v. 177 ed. Vahl.); cf.: ut flumina in contrarias partes fluxerint, Cic. Div. 1, 35, 78: flumen quod inter eum et Domitii castra fluebat, Caes. B. C. 3, 37, 1; cf. also: aurea tum dicat per terras flumina vulgo Fluxisse, Lucr. 5, 911: fluvius Eurotas, qui propter Lacedaemonem fluit, Cic. Inv. 2, 31, 96: Helvetiorum inter fines et Allobrogum Rhodanus fluit, Caes. B. G. 1, 6, 2: Arar in utram partem fluat, id. ib. 1, 12, 1: ea, quae natura fluerent atque manarent, ut aqua, Cic. N. D. 1, 15, 39: fluens unda, water from a stream (opp.: putealis unda, spring-water), Col. 1, 5, 1: in foveam, Lucr. 2, 475; cf. id. 5, 271: fluxit in terram Remi cruor, Hor. Epod. 7, 19; cf. Luc. 6, 61: imber, Ov. P. 4, 4, 2: sanguis, id. M. 12, 312: fluit de corpore sudor, id. ib. 9, 173; cf.: sudor fluit undique rivis, Verg. A. 5, 200: aes rivis, id. ib. 8, 445: nudo sub pede musta fluunt, Ov. R. Am. 190: madidis fluit unda capillis, drips, id. M. 11, 656: cerebrum molle fluit, id. ib. 12, 435: fluunt lacrimae more perennis aquae, id. F. 2, 820: fluens nausea, Hor. Epod. 9, 35; cf.: alvus fluens, Cels. 2, 6: fluit ignibus aurum, becomes fluid, melts, Ov. M. 2, 251.
    1. B. Transf.
      1. 1. Of bodies, to flow, overflow, run down, drip with any fluid.
        With abl.: cum fluvius Atratus sanguine fluxit, Cic. Div. 1, 43, 98; Ov. M. 8, 400: cruore fluens, id. ib. 7, 343: sudore fluentia brachia, id. ib. 9, 57; cf.: fluunt sudore et lassitudine membra, Liv. 38, 17, 7; 7, 33, 14; cf. id. 10, 28, 4: pingui fluit unguine tellus, Val. Fl. 6, 360: vilisque rubenti Fluxit mulctra mero, overflows, Sil. 7, 190.
        Without abl.: madidāque fluens in veste Menoetes, Verg. A. 5, 179: fluentes cerussataeque buccae, dripping with paint, Cic. Pis. 11, 25 (cf. Cic. de Or. 2, 66, 266, 2. b. infra): Graeculae vites acinorum exiguitate minus fluunt, i. e. yield but little wine, Col. 3, 2, 24; 3, 2, 5; 12, 52, 1.
        With acc. of kin. signif.: Oenotria vina fluens, Claud. Laud. Stil. 2, 264.
      2. 2. To move in the manner of fluids, to flow, stream, pour: inde alium (aëra) supra fluere, to flow, Lucr. 5, 514 and 522: unde fluens volvat varius se fluctus odorum, id. 4, 675 sq.; cf.: principio omnibus a rebus, quascumque videmus, Perpetuo fluere ac mitti spargique necesse est Corpora, quae feriant oculos visumque lacessant: Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, Frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis Aequoris, id. 6, 922 sq.: aestus e lapide, id. 6, 1002: venti, id. 1, 280: fluit undique victor Mulciber, Sil. 17, 102: comae per levia colla fluentes, flowing, spreading, Prop. 2, 3, 13; cf.: blanditiaeque fluant per mea colla rosae, id. 4 (5), 6, 72: vestis fluens, flowing, loose, id. 3, 17 (4, 16), 32: tunicisque fluentibus, Ov. A. A. 3, 301: nodoque sinus collecta fluentes, Verg. A. 1, 320; cf. also: balteus nec strangulet nec fluat, Quint. 11, 3, 140: nec mersa est pelago, nec fluit ulla ratis, floats, is tossed about, Mart. 4, 66, 14: ramos compesce fluentes, floating around, spreading out, Verg. G. 2, 370: ad terram fluit devexo pondere cervix, droops, id. ib. 3, 524: omnisque relictis Turba fluit castris, pour forth, id. A. 12, 444: olli fluunt ad regia tecta, id. ib. 11, 236; so of a multitude or crowd of men: densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere, Curt. 6, 1, 6.
        1. b. Pregn., of bodies, to pass away, fall away, to fall off or out, to vanish: excident gladii, fluent arma de manibus, Cic. Phil. 12, 3, 8: capilli fluunt, Cels. 6, 1; Plin. 27, 4, 5, § 17: sponte fluent (poma) matura suā, Ov. Am. 2, 14, 25: quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo, Lucr. 2, 69; cf.: cuncta fluunt omnisque vagans formatur imago, Ov. M. 15, 178: dissolvuntur enim tum demum membra fluuntque, Lucr. 4, 919: surae fluxere, Luc. 9, 770: buccae fluentes, fallen in, lank, Cic. de Or. 2, 66, 266.
  2. II. Trop.
    1. A. In gen., to flow, spring, arise, come forth; to go, proceed: ex ejus (Nestoris) lingua melle dulcior fluebat oratio, Cic. de Sen. 10, 31: carmen vena pauperiore fluit, Ov. Pont. 4, 2, 20: Calidii oratio ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret, Cic. Brut. 79, 274: in Herodoto omnia leniter fluunt, Quint. 9, 4, 18; cf. also: grammatice pleno jam satis alveo fluit, id. 2, 1, 4: quae totis viribus fluit oratio, id. 9, 4, 7: oratio ferri debet ac fluere, id. 9, 4, 112.
      Transf., of the writer himself: alter (Herodotus) sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, Cic. Or. 12, 39; cf.: (Lucilius) cum flueret lutulentus, Hor. S. 1, 4, 11; 1, 10, 50; 1, 7, 28: facetiis, Plaut. Mil. 4, 8, 12: multa ab ea (luna) manant et fluunt, quibus animantes alantur augescantque, Cic. N. D. 2, 19, 50: haec omnia ex eodem fonte fluxerunt, id. ib. 3, 19, 48: dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, Quint. 12, 2, 6; 5, 10, 19; 5, 9, 14: omnia ex natura rerum hominumque fluere, id. 6, 2, 13: nomen ex Graeco fluxisse, id. 3, 4, 12: ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum, Cic. Fin. 2, 11, 34; Quint. 1, 1, 12: unde id quoque vitium fluit, id. 11, 3, 109; 7, 3, 33: Pythagorae doctrina cum longe lateque flueret, spread itself, Cic. Tusc. 4, 1, 2: multum fluxisse video de libris nostris variumque sermonem, id. N. D. 1, 3, 6: sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, flow, pass, Hor. Ep. 1, 1, 23: in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus, going, Cic. Off. 1, 26, 90: rebus supra votum fluentibus, Sall. H. Fragm. ap. Serv. Verg. A. 2, 169 (Hist. 1, 101 Dietsch); Tac. H. 3, 48; Just. 23, 3; cf.: rebus prospere fluentibus, succeeding, prospering, Tac. Or. 5; id. A. 15, 5: illius rationes quorsum fluant, proceed, Attic. ap. Cic. Att. 9, 10, 4; cf.: res fluit ad interregnum, Cic. Att. 4, 16, 11; cuncta in Mithridatem fluxere, Tac. A. 11, 9.
    2. B. In partic.
      1. 1. Of speech, etc., to flow uniformly, be monotonous: efficiendum est ne fluat oratio, ne vagetur, etc., Cic. de Or. 3, 49, 190: quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu nec ore uno fluens, Tac. A. 14, 16; cf. Cic. Brut. 79.
        Pregn., to dissolve, vanish, perish: qua (voluptate) cum liquescimus fluimusque mollitia, Cic. Tusc. 2, 22, 52: fluens mollitiis, Vell. 1, 6, 2; 2, 88, 2: cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu, Cic. Or. 3, 10: fluit voluptas corporis et prima quaeque avolat, id. Fin. 2, 32, 106: fluentem procumbentemque rem publicam populi Romani restituere, Vell. 2, 16 fin.
        Hence,
      1. 1. fluens, entis, P. a.
    1. A. Lax, relaxed, debauched, enervated, effeminate: inde soluti ac fluentes non accipiunt e scholis mala ista, sed in scholas afferunt, Quint. 1, 2, 8: Campani fluentes luxu, Liv. 7, 29, 5: incessu ipso ultra muliebrem mollitiem fluentes, Sen. Tranq. 15: fluentibus membris, incessu femineo, Aug. Civ. D. 7, 26.
    2. B. Of speech,
      1. 1. Flowing, fluent: sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio, Cic. Or. 20, 66: lenis et fluens contextus, Quint. 9, 4, 127.
      2. 2. Lax, unrestrained: ne immoderata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio, Cic. Or. 58, 198: dissipata et inculta et fluens oratio, id. ib. 65, 220; and transf. of the speaker: in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes sumus, Quint. 9, 4, 138.
        Adv.: flŭenter, in a flowing, waving manner (very rare): res quaeque fluenter fertur, Lucr. 6, 935 (but not ib. 520, where the correct read. is cientur; v. Lachm.): capillo fluenter undante, App. M. 2, p. 122, 7.
      3. 2. fluxus, a, um, P. a. (mostly poet. and in post-Aug. prose).
    1. A. Lit., flowing, fluid: elementa arida atque fluxa, App. de Mundo: sucus, Plin. 9, 38, 62, § 133: vas fluxum pertusumque, i. e. leaking, Lucr. 6, 20.
      1. 2. Transf., flowing, loose, slack: ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, Tac. A. 11, 31: habena, Liv. 38, 29, 6: amictus, Luc. 2, 362; cf.: ut cingeretur fluxiore cinctura, Suet. Caes. 45 fin.: fluxa arma, hanging slack, loose, Tac. H. 2, 99.
          1. (β) Pregn., frail, perishable, weak: corpora, Tac. H. 2, 32; cf.: spadone eviratior fluxo, Mart. 5, 41, 1: (murorum) aevo fluxa, Tac. H. 2, 22.
    2. B. Trop.
      1. 1. Lax, loose, dissolute, careless: animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur, Sall. C. 14, 5: cf.: animi fluxioris esse, Suet. Tib. 52: duces noctu dieque fluxi, Tac. H. 3, 76: spectaculum non enerve nec fluxum, Plin. Pan. 33, 1: fluxa atque aperta securitas, Gell. 4, 20, 8.
      2. 2. Pregn., frail, weak, fleeting, transient, perishable: res nostrae ut in secundis fluxae, ut in adversis bonae, decayed, impaired, disordered, Cic. Att. 4, 2, 1: hujus belli fortuna, ut in secundis, fluxa; ut in adversis, bona, id. ad Brut. 1, 10, 2: res humanae fluxae et mobiles, Sall. J. 104, 2: divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, id. C. 1, 4; cf.: instabile et fluxum, Tac. A. 13, 19: fluxa auctoritas, id. H. 1, 21: cave fidem fluxam geras, Plaut. Capt. 2, 3, 79: fides, Sall. J. 111, 2; Liv. 40, 50, 5; cf.: fluxa et vana fides, unreliable, unstable, id. 28, 6, 11; Tac. H. 2, 75; 4, 23: studia inania et fluxa, id. A. 3, 50 fin.: fluxa senio mens, id. ib. 6, 38.
        Adv.: fluxē, remissly, negligently (post-class. and rare): more vitae remissioris fluxius agens, Amm. 18, 7.