Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Perseus.

The word und�� could not be parsed. Trying a normal dictionary lookup:

No entries found. Showing closest matches:

unda, ae, f. [Sanscr. root ud-, und-, to be wet; whence, uda, water; Angl. -Sax. ydhu, wave; Slav. voda, water; Gr. ὕδωρ, ὑάδες; Goth. vatō, water], a wave, billow, surge (syn. fluctus).

  1. I. Lit.: mare plenum undarum, Plaut. Mil. 2, 6, 33: unda, cum est pulsa remis, purpurascit, Cic. Fragm. ap. Non. 162, 30: via, quae fert Acherontis ad undas, Verg. A. 6, 295; Lucr. 1, 374; 1, 380; 3, 494; Hor. C. 1, 12, 32; 4, 14, 20; id. Ep. 2, 2, 176; Ov. M. 1, 570.
    Collect.: prora remissa subito navem undae adfligebat, Liv. 24, 34, 11.
    1. B. Transf.
      1. 1. In gen.
        1. a. Water, moisture (mostly poet.; cf.: aqua, lympha): (Proteus) flumen eras, interdum undis contrarius ignis, Ov. M. 8, 737: fontis in undā, id. ib. 4, 98; cf.: fons tenui perlucidus undā, id. ib. 3, 161: (Noti) canis fluit unda capillis, id. ib. 1, 266: nivales, snow-water, Mart. 14, 118, 1: ignem Pollux undamque jugalem Praetulit, fire and water, as symbols of housekeeping, Val. Fl. 8, 245, hence, faciunt justos ignis et unda viros, i. e. real, proper husbands, Ov. A. A. 2, 598.
        2. b. A fluid, liquid. manans naribus unda Sangninis, Sil. 10, 245: preli, i. e. oil, Plin. 15, 1, 2, § 5: croci, Mart. 8, 33. 4; 13, 40, 1.
          Cf the lava from Ætna, Lucil. Aet. 303.
      2. 2. Of wavelike things (poet.): aëriae, i. e. the air, Lucr. 2, 152: quā plurimus undam Fumus agit, Verg. A. 8, 257.
        Of a lion’s mane, Mart. 8, 55, 10.
      3. 3. In architecture, for the Gr. cymatium (κυματίον, a little wave), a talon, ogee, Vitr. 5, 7.
  2. II. Trop., of the wavelike agitation of a multitude, etc., a surge, billow, stream, tide, = aestus: campus atque illae undae comitiorum, Cic. Planc. 6, 15: nunc agilis fio et mersor civilibus undis, Hor. Ep. 1, 1, 16: adversis rerum immersabilis undis, id. ib. 1, 2, 22: curarum, Cat. 64, 62: bellorum, Claud. in Eutr. 2, 507: salutantūm unda, a stream, crowd, throng, Verg. G. 2, 462; so, undae Boiorum, Sil. 4, 159.

undābundus, a, um, adj. [undo], full of waves, surging, billowy (post-class.): mare, Gell. 2, 30, 3: aquae, Amm. 17, 7, 11.

undanter, adv., v. undo fin.

undātim, adv. [undo],

  1. I. in a waving manner, like waves: mensae undatim crispae, Plin. 13, 15, 30, § 96: crispum marmor, id. 36, 7, 11, § 55.
  2. II. In a throng, Amm. 21, 3, 2.

undĕ, adv., from which place, whence.

  1. I. Lit., of place.
    1. A. Correlatively: petere inde coronam Unde prius nulli velarint tempora musae, Lucr. 4, 5: nec enim inde venit, unde mallem, Cic. Att. 13, 39, 2: ibi, unde huc translata essent, id. Rep. 2, 16, 30: ut eo restituerentur (Galli), unde dejecti essent, id. Caecin. 30, 88; cf.: te redigam eodem, unde orta es, Plaut. As. 1, 2, 13: eodem, unde erant profectae (naves), Caes. B. G. 4, 28; 5, 5; so too, eodem, unde, id. ib. 5, 11: ad idem, unde profecta sunt, redire, Cic. Rep. 6, 22, 24: fontes, unde hauriretis, id. de Or. 1, 46, 203: Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti jussit, Caes. B. G. 1, 28: loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, id. ib. 3, 14: ad summi fastigia culminis unde Tela jactabant Teucri, Verg. A. 2, 458: regna, Unde genus ducis, id. ib. 5, 801: arbor, unde auri aura refulsit, id. ib. 6, 204: montis sublime cacumen Occupat, unde sedens partes speculetur in omnes, Ov. M. 1, 667.
      1. 2. Pregn.: e majoribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae, i. e. from the place at which, etc., Liv. 5, 13, 10: in arcem perfugere, unde biduo post deditio facta, id. 31, 46, 16.
    2. B. Absol.
      1. 1. In a direct interrog.: hoc verbum unde utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. Unde dejectus est Cinna? Ex urbeUnde dejecti Galli? A Capitolio. Unde qui cum Graccho fuerunt? Ex Capitolio, etc., Cic. Caecin. 30, 87: Pa. Unde is? Chae. Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsum eam, Ter. Eun. 2, 3, 14: Mn. Unde eam (mulierem) esse aiunt? Ly. Ex Samo, Plaut. Bacch. 3, 3, 68: qui genus? unde domo? from what country? Verg. A. 8, 114.
        With gentium: unde haec igitur gentium est? Plaut. Ep. 3, 4, 47.
      2. 2. In an indirect interrog.: ego instare, ut mihi responderet, quis esset, ubi esset, unde esset, Cic. Verr. 2, 2, 77, § 188: quaere unde domo (sit), what his home is, or where he lives, Hor. Ep. 1, 7, 53: qualis et unde genus .. Quaeris, from what stock, of what family, Prop. 1, 22, 1: non recordor, unde ceciderim, sed unde surrexerim, Cic. Att. 4, 16, 10: unde initium belli fieret, explorabant, Caes. B. G. 5, 53: unde domo quisque sit quaere, Sen. Cons. Helv. 6, 3: sciscitari unde natalium provenerit, App. M. 5, p. 165, 32.
  2. II. Transf.
    1. A. Apart from relations of place, and referring to persons or things, from which as an origin, source, cause, means, reason, etc., something proceeds, from whom, from which.
      1. 1. Correlatively: (narratio) brevis erit, si, unde necesse est, inde initium sumetur, Cic. Inv. 1, 20, 28; cf. Auct. Her. 1, 9, 14: unde jumenta nomen traxere, Col. 6, praef. 3: praedonibus, Unde emerat, Ter. Eun. 1, 2, 35: qui eum necasset, unde ipse natus esset, Cic. Rosc. Am. 26, 71: potest fieri, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit, id. de Or. 2, 70, 285; cf.: de (re) multo dicat ornatius, quam ille ipse, unde cognorit, id. ib. 1, 15, 67: illo exstincto Jove, unde discerem, id. Sen. 4, 12: hem, mea lux, unde omnes opem petere solebant, id. Fam. 14, 2, 2: hi, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, Liv. 21, 10, 6: non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, Cic. Brut. 92, 318: est unde haec fiant, Ter. Ad. 1, 2, 42: tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde nummum nullum attigisset, Cic. Fin. 2, 17, 55: si habuerit, unde tibi solvat, id. Har. Resp. 13, 29: quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, Caes. B. C. 2, 15: tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi labor, Quint. 1, 1, 28; 12, 3, 4: sciat (orator) quam plurima: unde etiam senibus auctoritas major est, quod, etc., id. 12, 4, 2: unde jus stabat, ei victoriam dedit (= a quā parte stabat), Liv. 21, 10, 9; cf.: turbam, nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem, in fugam averterunt, id. 25, 15, 13: ut unde stetisset, eo se victoria transferret, on whose side, Just. 5, 4, 12.
        1. b. In partic., jurid. t. t.: unde petitur, of whom demand is made, i. e. the defendant: si ambo pares essent, illi, unde petitur, potius credendum esse, Cato ap. Gell. 14, 2, 26; cf.: causam dicere Prius unde petitur, aurum quare sit suom, Quam ille qui petit, unde is sit thesaurus sibi, Ter. Eun. prol. 11 sq.: ego omnibus, unde petitur, hoc consilium dederim, Cic. Fam. 7, 11, 1: postulabat ut illi, unde peteretur, vetus exceptio daretur, id. de Or. 1, 37, 168.
      2. 2. Absol.
        1. a. In a direct interrog.: unde haec (patera) igitur est? Plaut. Am. 2, 2, 158; cf. id. Bacch. 3, 6, 10: redde, ut huic reddatur. Strob. Unde? id. Aul. 5, 20: Pi. Bonum habe animum. Mn. Unde habeam? id. ib. 4, 3, 17; id. Cas. 2, 2, 25: unde iste amor tam improvisus, Cic. Agr. 2, 22, 60; Quint. 11, 1, 54: unde sed hos novi? Ov. M. 9, 508.
          With gentium: De. Face id ut paratum jam sit. Li. Unde gentium? De. Me defraudato, Plaut. As. 1, 1, 77; Tert. Pall. 4.
        2. b. In an indirect interrog.: ut ex ipsā quaeras, unde hunc (anulum) habuerit, Ter. Heaut. 4, 1, 45: quaerere, unde se ac suos tueri possit, Liv. 5, 4, 5: unde concilietur risusdifficillimum dicere, Quint. 6, 3, 35: si cogitaverimus, unde et quousque jam provecta sit orandi facultas, id. 2, 16, 18: unde sit infamisDiscite, Ov. M. 4, 285; cf. flor. 3, 12, 8 sqq.
    2. B. Indef.: unde unde for undecumque, from wherever, whencesoever, from whatever quarter (only poet. and in post-class. prose): et quaerendum unde unde foret nervosius illud, Cat. 67, 27: qui nisiMercedem aut numos unde unde extricat, etc., Hor. S. 1, 3, 88: nec tamen vindictae solacium unde unde spernendum est, App. M. 5, p. 165: qui malum etsi ipse non fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri, Tert. adv. Herm. 10.
      1. 2. So, unde alone (late Lat.; perh. only in Tert.): certe unde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, Tert. Anim. 51 fin.: quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo, id. adv. Herm. 22 med.

(undēcēni, a false read. for undenis, Plin. 36, 8, 14, § 65.)

undēcentēsĭmus, a, um, num. adj. [unde-centum], the ninety-ninth: annus, Val. Max. 8, 7, ext. 11.

undēcentum, num. adj. [unus-decentum], ninety-nine: anni, Plin. 7, 60, 60, § 214.

undĕcĭes, num. adv. [unus-decies], eleven times: hanc summam undecies multiplicato, fiunt, etc., Col. 5, 2, 7: surrexi unā cenā, Mart. 5, 79, 1.

undĕcĭm, num. adj. [unus-decem], eleven: legiones, Cic. Fam. 6, 18, 2: milia debeo, Mart. 2, 44, 8; Vitr. 3, 1 med.: dies, Macr. S. 1, 13.

undĕcĭmus, a, um, num. adj. [unusdecimus], the eleventh: legio, Liv. 30, 18, 10: annus, Verg. E. 8, 39: dies, Plin. 11, 54, 118, § 283.

undĕcĭrēmis, is, f. (sc. navis) [undecim-remus], a ship of eleven banks of oars, Plin. 16, 40, 76, § 203.

undĕcŭmāni, ōrum, m. [undecimus], soldiers of the eleventh legion, Plin. 3, 12, 17, § 107.

undĕ-cumque (undĕ-cunque; in tmesi: unde vacefit cumque locus, Lucr. 6, 1017), adv., from wherever, whencesoever, from what place or part soever (post-Aug.): undecumque moti sunt (fluctus), Sen. Vit. Beat. 27, 3: fluens sanguis, Plin. 27, 4, 5, § 18; cf.: nec undecumque causa fluxit, ibi culpa est, Quint. 7, 3, 33: undecumque inceperis, ubicumque desieris, Plin. Ep. 9, 4, 2: ignes transsiliunt protinus in naphtham undecumque visam, Plin. 2, 105, 109, § 235; Treb. Pol. Trig. Tyr. 22, 4.
With gentium: undecumque gentium venissent, Vop. Firm. 14.

undĕ-lĭbet, adv., whence you will, whencesoever, from any place whatever, from anywhere (very rare): invenire, Auct. Her. 4, 50, 63: fascia undelibet super fracturam incipere debet, Cels. 8, 10, 1.
Also rel., from whatever quarter, Aug. in Psa. 36, Serm. 3.

undēnārĭus, a, um, adj. [undeni], containing eleven: numerus, Aug. Serm. 51 fin.; 83 med.

un-dēni, ae, a, num. distrib. adj. [unus], eleven each, eleven distributively: pariuntur undeni, Plin. 11, 25, 30, § 91: cubitis, id. 36, 8, 14, § 65 Sillig N. cr.: Musa per undenos emodulanda pedes, i. e. with a hexameter and pentameter, elegiac verse, Ov. Am. 1, 1, 30: me quater undenos sciat implevisse Decembres, i. e. forty-four years, Hor. Ep. 1, 20, 27.
In sing.: bisque undena pars, Manil. 4, 451.

undēnōnāginta, num. adj. [unus-denonaginta], eighty-nine: classis undenonaginta navium, Liv. 37, 30, 1.

undĕoctōginta, num. adj. [unus-deoctoginta], seventy-nine: unde-Octoginta annos natus, Hor. S. 2, 3, 118.

undēquadrāgēsĭmus, a, um, num. adj. [undequadraginta], the thirty-ninth: volumen, Val. Max. 8, 7, ext. 10.

undēquadrāgies or -ĭens, num. adv. [id.], thirty-nine times: dimicare, Plin. 7, 25, 25, § 92.

undēquadrāginta, num. adj. [unusde-quadraginta], thirty-nine: anni, Cic. Rep. 2, 14, 27.

undēquinquāgēsĭmus, a, um, num. adj. [undequinquaginta], the forty-ninth dies, Cic. Imp. Pomp. 12, 35; Vell. 2, 17, 3.

undēquinquāginta, num. adj. [unus de-quinquaginta], forty-nine: coronae aureae, Liv. 37, 58, 4: genera, Plin. 13, 4, 9, § 40.

undēsexāgēsĭmus, a, um, num. adj. [undesexaginta], the fifty-ninth: pars, Censor. de Die Nat. 19.

undēsexaginta, num. adj. [unus-desexaginta], fifty-nine: undesexaginta (Carthaginiensium) vivi capti, Liv. 23, 37, 6: dies, Plin. 36, 15, 24, § 122.

undētrīcēni, ae, a, num. distr. adj. [undetriginta], twenty-nine each, twentynine distributively: menses undetricenum tricenumque (dierum) numero alternaverunt, Macr. S. 1, 13, § 4.

undētrīcēsĭmus or undētrīgē-sĭmus, a, um, num. adj. [unus-desexaginta], the twentyninth: dies, Liv. 25, 36, 14: in commentariorum undetricesimo, Gell. 10, 5, 1.

undētrīgēsĭmus, a, um, v. undetricesimus.

undētrīginta, num. adj. [unus-detriginta], twenty-nine: menses, Vitr. 9, 4: dies, Macr. S. 1, 15, § 6.

undēvīcēni, ae, a, num. distr. adj. [undeviginti], nineteen each, nineteen distributively: pedes, Quint. 1, 10, 44.

undēvīcēsĭmāni, ōrum, m. [undevicesimus], soldiers of the nineteenth legion: cum quinque cohortibus undevicesimanorum egreditur, Auct. B. Alex. 57, 2; Tac. A. 1, 51.

undēvīcēsĭmus or undēvīgēsĭ-mus, a, um, adj. [undeviginti], the nineteenth: anno undevicesimo post ejus mortem, Cic. Sen. 5, 14: expleto aetatis undevicesimo anno, Quint. 6, praef. § 4; Tac. A. 1, 45 (al. unetvicesimus): die undevigesimo, Col. 8, 5, 14.
The second and third syllable scanned short: senserat ire aquilas legio undevigesima, cujus, etc., Poët. ap. Anth. Lat. 2, p. 21.

undēvīginti, num. adj. [unus-de-viginti], nineteen: undeviginti annos natus. Cic. Brut. 64, 229: signa militaria, Liv. 23, 46, 4.

undĭcŏla, ae, comm. [unda-colo], wavedwelling, i. e. inhabiting the waves, dwelling in the sea: Naïades, Varr. ap. Non. p. 250, 14: pistris, Avien. Arat. 808.

undī̆flŭus, a, um, adj. [unda-fluo], flow ing with waves: amnes, Dracont. Hexaëm. 1, 607.

undĭfrăgus, a, um, adj. [unda-frango], wave-breaking, that breaks the waves or water: fluctus, Ven. 3 prol.

undĭquĕ,

  1. I. adv. indef. [unde-que, prop. whencesoever; hence], from all parts, sides, or places, from every quarter, on all sides, on every part, everywhere: ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, Caes. B. G. 1, 22: vicus altissimis montibus undique continetur, id. ib. 3, 1: cinctus periculis, Cic. Imp. Pomp. 11, 30: rebus undique collectis, arcessitis, comportatis, id. de Or. 3, 24, 92; cf.: carpere et colligere, id. ib. 1, 42, 191: carpere atque delibare, id. Sest. 56, 119: sic undique omni ratione concluditur, on all grounds, id. N. D. 2, 53, 132: omnes undique copiae conferuntur, id. Rep. 3, 17, 27: concurritur undique ad istum Syracusas, id. Verr. 2, 2, 53, § 133: undique ad inferos tantumdem viae est, id. Tusc. 1, 43, 104: natura undique perfecta, id. Fin. 5, 9, 26; cf. id. ib. 5, 24, 69: omnes enim partes ejus (i. e. mundi) undique medium locum capessentes nituntur aequaliter, id. N. D. 2, 45, 115: delirus et amens Undique dicatur, Hor. S. 2, 3, 108: soluta ac velut labens undique toga, Quint. 11, 3, 147: undique omnes conisi hostem avertunt, Liv. 3, 63, 4: undique omnis copias contrahit, Curt. 3, 1, 10; Flor. 4, 2, 38.
      1. 2. Utterly, entirely, completely, in all respects: aut undique religionem tolle aut usque quāque conserva, Cic. Phil. 2, 43, 110: vita undique referta bonis, id. Tusc. 5, 31, 86: nam quid fere undique placet? Quint. 1, 2, 15.
  2. II. Esp.
      1. 1. With gentium, in every quarter, in every part of the world: pacato undique gentium toto, quā patet, orbe terrarum, Edict. Aurelian. ap. Vop. Firm. 5.
      2. 2. With laterum: canes rabidi et immanes undique laterum circumfusi, App. M. 8, p. 209, 11.
      3. 3. With versus (versum): marinae aurae undique versus assidui flatus, Just. 44, 1, 10: cum Oceanus omnes terras omnifariam et undique versum circumfluat, Gell. 12, 13, 20; 7, 16, 6; App. Mag. p. 322, 22; Sol. 40 med.
      4. 4. With secus: undique secus agris arentibus, Sol. 27, 46.

undĭsŏnus, a, um, adj. [unda-sono], wave-sounding, sounding or roaring with the waves (poet.): rupes, Stat. Achill. 1, 198: saxum, Val. Fl. 4, 44: Psamathe, id. 1, 364: dei, i. e. sea-gods, Prop. 3 (4), 21, 18.

undĭvăgus, a, um, adj. [unda-vagus], wandering in waves (late Lat.): latices, Coripp. Johan. 6, 342: salum, id. ib. 7, 344: Tethys, Anthol. Lat. 2, p. 303 Burm.

undo, āvi, ātum, 1, v. n. and a. [unda].

  1. I. Neutr., to rise in waves or surges, to throw up waves, to surge, swell (poet. and in postAug. prose).
    1. A. Lit.: undantem salum, Enn. ap. Non. 223, 24 (Trag. v. 226 Vahl.); cf.: undanti in freto, Att. ap. Cic. N. D. 2, 35, 89: solet aestus aequinoctialisundare, Sen. Q. N. 3, 28, 6: ad caelum undabat vortex, Verg. A. 12, 673: aëna undantia flammis, id. ib. 6, 218.
    2. B. Transf.
      1. 1. To overflow with, be full of, abound in any thing, = abundare: regio Undat equis floretque viris, Val. Fl. 1, 539: vultus sanguine, Stat. Th. 1, 449: silva favis, Claud. Rapt. Pros. 3, 25: ima (aedium) viris, id. VI. Cons. Hon. 545.
      2. 2. To wave, undulate: vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam, Verg. G. 1, 472: undantes flammae, Sil. 9, 446: undante fumo, Sen. Troad. 19: undans buxo Cytorus, Verg. G. 2, 437: undans chlamys, Plaut. Ep. 3, 3, 55: undantes habenae, waving, flowing, hanging loosely, Verg. A. 12, 471; so, undantia lora, id. ib. 5, 146: ipsa (puella) decenter undabat, undulated, App. M. 2, p. 117, 38.
    3. C. Trop., to waver, fluctuate, be agitated: undans curis, Val. Fl. 5, 304: undantes spumis furialibus irae, Claud. in Ruf. 1, 76.
  2. II. Act. (very rare), to overflow, inundate, deluge: sanguine campos, Stat. Achill. 1, 87: sinus cruore, Claud. in Ruf. 2, 67.
    P. a.: undātus, a, um, in a wavy or wave-like form: concharum genera imbricatim undata, cancellatim reticulata, Plin. 9, 33, 52, § 103.
    Hence, undan-ter, adv., in a waving manner, like waves: capillus undanter fluens, App. M. 2, p. 122, 7 (al. fluenter undans): evomere talia, Mart. Cap. 2, § 138.

undōsē, adv., v. undosus fin.

undōsus, a, um, adj. [unda], full of waves or surges, surgy, billowy: aequor, Verg. A. 4, 313: Plemyrium, id. ib. 3, 693: regna, Sil. 5, 21.
Comp.: fluctus, Sol. 12 fin.
Sup.: torrentes, Aug. Civ. Dei, 27, 11.
Adv.: undōsē, in waves; comp.: undosius labens, Amm. 27, 4, 7.

* undŭlātus, a, um, adj. [undo, I. B. 2. and II. p. a.], diversified as with waves (like watered stuffs), undulated: togae, Varr. ap. Non. 189, 26 (cited also in Plin. 8, 48, 74, § 195).