Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

2. quī, adv. interrog., rel. and indef. [old abl. of 1. qui].

  1. I. Interrog., in what manner? how? whereby? by what means? why?
    1. A. In direct questions: quī minus eadem histrioni sit lex quae summo viro? Plaut. Am. prol. 76: Quī, amabo? id. Bacch. 1, 1, 19: quī scire possum? id. ib. 2, 2, 13: Quī in mentem venit tibi istuc facinus facere? id. ib. 4, 4, 31: Quī non? id. ib. 5, 2, 44: quī vero dupliciter? id. Mil. 2, 3, 25: quī vero? id. Merc. 2, 3, 60: quī scis? Ter. And. 2, 1, 2: quī istuc facere potuit? id. Eun. 4, 3, 15: quī potui melius? id. Ad. 2, 2, 7: sed nos deum nisi sempiternum intellegere quī possumus? Cic. N. D. 1, 10, 25: quī potest esse in ejusmodi trunco sapientia? id. ib. 1, 30, 84: quī potest? id. Ac. 2, 31, 100: quī ego minus in Africam traicerem, Liv. 28, 43, 18.
    2. B. In indirect questions: nimis demiror, quī illaec me donatum esse aureā paterā sciat, Plaut. Am. 2, 2, 133: quī istuc credam ita esse, mihi dici velim, Ter. Phorm. 5, 6, 15: nec quī hoc mihi eveniat scio, id. Hec. 2, 3, 6: neque videre, quī conveniat, Liv. 42, 50.
    3. C. In curses (cf. Gr. πῶς, and Lat. utinam), how, would that, if but: quī illum di deaeque magno mactassint malo, Enn. ap. Non. 342, 14 (Trag. Rel. v. 377 Vahl.): quī te Juppiter dique omnes perduint! Plaut. Men. 5, 5, 31: quī istum di perdant! id. Trin. 4, 2, 78: quī te di omnes perdant! id. ib. 4, 2, 155; Ter. Phorm. 1, 2, 73.
      Ellipt.: quī illi di irati! Cic. Att. 4, 7, 1.
  2. II. Rel., wherewith, whereby, wherefrom, how (referring to all genders and both numbers).
      1. 1. In gen.: date ferrum, quī me animā privem, Enn. ap. Non. p. 474, 30 (Trag. Rel. v. 233 Vahl.): patera, quī Pterela potitare rex est solitus, Plaut. Am. 1, 1, 104; 1, 3, 37: sucophantia, quī admutiletur miles, id. Mil. 3, 1, 172; id. Capt. 1, 1, 33; 3, 4, 24: mihi dari … vehicla quī vehar, id. Aul. 3, 5, 28: multa concurrunt simul, Quī conjecturam hanc facio, Ter. And. 3, 2, 32: in tantā paupertate decessit, ut quī efferretur, vix reliquerit, Nep. Arist. 3, 2.
      2. 2. Esp., of price, at what price, for how much, = quanti: indica minumo daturus quī sis, quī duci queat, Plaut. Pers. 4, 4, 41: quī datur, tanti indica, id. ib. 4, 4, 109: ut quantum possit quīque liceat veneant, id. Men. 3, 3, 25.
    1. B. Transf., that, in order that: Ca. Restim volo mihi emere. Ps. Quam ob rem? Ca. Quī me faciam pensilem, Plaut. Ps. 1, 1, 87: ut det, quī fiamus liberi, id. Aul. 2, 4, 31: facite, fingite, invenite, efficite, quī detur tibi: Ego id agam, mihi quī ne detur, Ter. And. 2, 1, 34 sq.
    2. C. Indef. (only with particles of emphasis and assurance; cf. Gr. πώς, and v. Fleck. Krit. Misc. p. 28; Lorenz ad Plaut. Most. 811; Brix ad Plaut. Capt. 550), in some way, somehow, surely (ante-class.); with hercle: hercle quī, ut tu praedicas, Cavendumst me aps te irato, Plaut. Ps. 1, 5, 58: hercle quī multo improbiores sunt, quam a primo credidi, id. Most. 3, 2, 139: hercle quī aequom postulabat senex, id. Stich. 4, 1, 53; id. Men. 2, 3, 74.
      With edepol: edepol quī te de isto multi cupiunt nunc mentirier, Plaut. Mil. 3, 1, 184: edepol quī quom hanc magis contemplo, magis placet, id. Pers. 4, 4, 15; id. Am. 2, 2, 144.
      With at (cf. atquī), and yet, but somehow: Gr. Non audio. Tr. At pol quī audies, Plaut. Rud. 4, 3, 9; id. Am. 2, 2, 73.
      With quippe: horum tibi istic nihil eveniet, quippe quī ubi quod subripias nihil est, Plaut. Aul. 2, 5, 22: ea nimiast ratio, quippe quī certo scio, etc., id. Truc. 1, 1, 49: quippe quī Magnarum saepe id remedium aegritudinumst, Ter. Heaut. 3, 2, 27.
      With ut: an id est sapere, ut quī beneficium a benevolente repudies? Plaut. Trin. 3, 2, 11: et eum morbum mi esse, ut quī med opus sit insputarier? id. Capt. 3, 4, 21; id. Bacch. 2, 3, 49.

1. quis, quid (old nom. plur. QVES, S. C. Bacch.), pron. interrog. [Sanscr. kis, in nakis = nemo; Gr. τίς], who? which? what? what man? (while qui, quae, quod, interrog. is used adject.; for exceptions, v. qui and infra.
Quis is properly used only of more than two; uter, which of two? v. infra).

  1. I. Masc. and fem. quis; lit.,
    1. A. As subst., in a direct question.
      1. 1. Of males: unde es? cujus es? whose are you? to whom do you belong? Plaut. Truc. 2, 7, 44: Da. Quis homo est? Pa. Ego sum Pamphilus, who is there? Ter. And. 5, 6, 1: quis clarior in Graeciā Themistocle? quis potentior? Cic. Lael. 12, 42; id. de Or. 3, 34, 137: quis Dionem doctrinis omnibus expolivit? non Plato? id. ib. 3, 34, 139.
      2. 2. Quis, of females, as subst. and adj. (ante- and post-class.): et quis illaec est, quae? etc., Enn. ap. Non. 198, 3 (Trag. v. 133 Vahl.): quis tu es mulier, quae? etc., Pac. ap. Non. 197, 33; cf. Varr. L. L. 6, § 60 Müll.: quis ea est, quam? etc., who is she? Plaut. Aul. 2, 1, 48: quis haec est? id. Pers. 2, 2, 18: quis illaec est mulier, quae? etc., id. Ep. 4, 1, 6: sed haec quis mulier est? id. Truc. 1, 1, 76: quis nostrarum fuit, Caecil. ap. Gell. 2, 23: quis haec est simia? Afran. ap. Charis. 1, p. 84.
    2. B. As adj.
      1. 1. Absol., what? i. e. what sort of a person or thing? quis videor? Cha. Miser aeque atque ego, in what state or condition do I seem? what do you think of me now? Ter. And. 4, 2, 19: quis ego sum? aut quae in me est facultas? Cic. Lael. 5, 17.
      2. 2. With nouns.
          1. (α) With words denoting a person (class.): quis eum senator appellavit, Cic. Cat. 2, 6, 12: quis gracilis puer, Hor. C. 1, 5, 1.
          2. (β) In gen. (in Cic. only before a vowel, for qui): quis color, Verg. G. 2, 178: quisve locus, Liv. 5, 40: quod caedis initium? quis finis? Tac. A. 1, 48: quis esset tantus fructus? Cic. Lael. 6, 22.
  2. II. In neutr.
    1. A. Lit.
      1. 1. In simple constr.: quid dicam de moribus facillimis, Cic. Lael. 3, 11: quid est judicium corrumpere, si hoc non est? what is bribing the court, if this be not? id. Verr. 1, 10, 28: quid ais? quid tibi nomen est? Plaut. Am. 1, 1, 208.
      2. 2. With gen. partit., what? i. e. what sort of? what kind of a? quid mulieris Uxorem habes? what sort of a woman have you for a wife? Ter. Hec. 4, 4, 21: quid illuc est hominum secundum litus? what is that knot of people? Plaut. Rud. 1, 2, 60: quid caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularumapud illum putatis esse? Cic. Rosc. Am. 46, 133; cf. esp.: hoc enim, quis homo sit, ostendere est, non quid homo sit, dicere, i. e. to point out an individual, not to define a class, Gell. 4, 1, 12.
      3. 3. Esp. in phrase quid dico? what do I say? in correcting or strengthening the speaker’s own expression: Romae a. d. XIIII. Kal. volumus esse. Quid dico? Volumus? Immo vero cogimur, Cic. Att. 4, 13, 1; id. Fam. 5, 15, 2; id. Mil. 28, 76; id. de Or. 2, 90, 365; id. Lig. 9, 26.
    2. B. Transf.
      1. 1. Quid? how? why? wherefore? quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut? etc., Cic. Fam. 2, 8, 1: quid hoc? id. Tusc. 1, 11, 25: quid? eundem nonne destituisti? id. Phil. 2, 38, 99: eloquere, quid venisti? why? wherefore? Plaut. Am. 1, 1, 221: sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Cic. Mil. 16, 44.
      2. 2. In quid? wherefore? for what? Sen. Ben. 4, 13, 3.
      3. 3. Quid, with particles: quid, quod? what shall be said to this, that? how is it that? and furthermore, moreover, Cic. Sen. 23, 83; id. Off. 3, 25, 94; id. Ac. 2, 29, 95 et saep.: quid ita? why so? id. N. D. 1, 35, 99: quid ni, also in one word, quidni? why not? (in rhet. questions, while cur non expects an answer); always with subj., Ter. Heaut. 5, 1, 34; Cic. de Or. 2, 67, 73; Sen. Tranq. 9, 3; id. Ira, 1, 6, 1; cf. separated: quid ego ni teneam? Plaut. Ps. 2, 2, 57; Ter. Ad. 4, 5, 28; and pleonastically: quid ni non, Sen. Ep. 52: quid si? how if? Caecin. ap. Cic. Fam. 6, 7, 4: quid si illud addimus, Cic. Lael. 14, 50: quid tum? what then? how then? id. Tusc. 2, 11, 26; Verg. A. 4, 543; id. E. 10, 38; Hor. S. 2, 3, 230: quid ergo, ironically, Caes. B. G. 7, 77; Cic. Fam. 9, 15, 14: quid enim, id. Fin. 2, 19, 62; Liv. 20, 9.
  3. III. In indirect discourse: quis sim, ex eo quem ad te misi, cognosces, Sall. C. 44, 5: rogitat quis vir esset, Liv. 1, 7, 9: videbis, quid et quo modo, Cic. Att. 11, 21, 1: quis quem, who … whom? who … the other? considera, quis quem fraudasse dicatur, who is said to have defrauded whom? id. Rosc. Com. 7, 21: quos autem numeros cum quibus misceri oporteat, nunc dicendum est, what … with what? id. Or. 58, 196: notatum in sermone, quid quo modo caderet, Quint. 1, 6, 16.
    Quid with gen.: exponam vobis breviter, quid hominis sit, what sort of a man he is, Cic. Verr. 2, 2, 54, § 134: sciturum, quid ejus sit, what there is in it, how much of it may be true, id. Att. 16, 4, 3.
    Rarely for uter, which of two, whether: incerti quae pars sequenda esset, Liv. 21, 39, 6: proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur, satis discerni poterat, id. 7, 9, 7: ut dii legerent, qui nomen novae urbi daret, id. 1, 6, 4 Weissenb. ad loc.; id. 1, 24, 3; 9, 45, 8; 10, 12, 5; cf.: validior per Germaniam exercitus, propior aput Pannoniam; quos igitur anteferret? Tac. A. 1, 47.

2. quis, quid, pron. indef.

  1. I. As subst.
    1. A. Alone, any one, any body, any thing; some one, somebody, something: aperite, heus! Simoni me adesse, quis nunciate, Plaut. Ps. 5, 1, 37: simplicior quis, et est, etc., Hor. S. 1, 3, 63: quantum quis damni professus erat, Tac. A. 2, 26: quanto quis clarior, id. H. 3, 58: injuriam cui facere, Cic. Fin. 3, 21, 71.
    2. B. In connection with si, ne, nisi, cum: si te in judicium quis adducat, Cic. Phil. 2, 14, 35: ne cui falso assentiamur, id. Fin. 3, 21, 72: si tecum agas quid, id. Off. 1, 2, 4: si quid in te peccavi ignosce, id. Att. 3, 15, 4: si quis quid de re publicā rumore acceperit, Caes. B. G. 6, 20: si quo usui esse posset, Liv. 40, 26, 8: ne quid nimis, Ter. And. 1, 1, 34: nisi quid existimas, etc., Cic. Fam. 13, 73, 2: neve quis invitam cogeret esse suam, Prop. 1, 3, 30: cum quid, Col. 4, 25.
  2. II. As adj.: jam quis forsitan hostis Haesura in nostro tela gerit latere, Tib. 1, 10, 13.

quō, adv. [prop. dat. or abl. of qui].

  1. I. Where (rare but class.): respondit, se nescire, quo loci esset, Cic. Att. 8, 10: quo loci illa nasceretur, id. Div. 2, 66, 135: mitte sectari rosa quo locorum Sera moretur, Hor. C. 1, 38, 3.
    1. B. Trop.
      1. 1. For which reason, wherefore, whence: miscella (uva) multo ante coquitur: quo prior legenda, Varr. R. R. 1, 54: anseres voraces sunt naturā: quo temperandum iis, id. ib. 3, 10, 5: quo aequior sum Pamphilo, Si, etc., Ter. And. 2, 5, 18; Cic. de Or. 2, 6, 25: quo magis hoc philosopho faciendum est, id. Fin. 3, 2, 4; id. Lael. 23, 86: quo factum est, ut, etc., Nep. Milt. 7, 4; id. Them. 3, 4.
      2. 2. For the reason that, because: non edepol quo te impudicam crederem, Plaut. Am. 3, 2, 32: quod scribis, non quo ipse audieris, sed te ipsum putare, me, Cic. Att. 10, 1, 3: non quo libenter male audiam, sed quia, etc., id. de Or. 2, 75, 305: non eo dico, quo mihi veniat in dubium, id. Quint. 2, 5: neque eo nunc dico, quo quidquam illum senserim, Ter. Heaut. 3, 2, 43: non pol, quo quemquam plus amem, Eo feci, sed, id. Eun. 1, 2, 16.
  2. II. To or in which place, whither, where (rel. and interrog): dolia, quo vinaceos condat, Cato, R. R. 10, 2: quo, quo, scelesti, ruitis? Hor. Epod. 7, 1: locus, quo exercitui aditus non erat, Caes. B. G. 2, 16: non longius hostes aberant, quam quo telum adici potest, id. ib. 2, 21; Cic. Fam. 3, 5, 3.
    Of persons, to whom: dabo parasitum inanem, quo recondas reliquias, Plaut. Stich. 1, 3, 79: quo illae nubent? id. Aul. 3, 5, 13: quo lubeat, nubant, id. ib.: hominem beatum, quo illae pervenibunt divitiae! Pompon. ap. Non. 508, 6: homo apud eos, quo se contulit, gratiosus, Cic. Verr. 2, 4, 18, § 38.
    With gen.: quo gentium, where in the world, Plaut. Bacch. 4, 7, 33; id. Rud. 3, 5, 44: quo terrarum, Liv. 39, 54, 8; cf.: ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae progressi sitis, how far, to what pitch, id. 28, 27.
    1. B. Trop., to what end, for what purpose, wherefore, why: quid hoc homine facias? aut quo civem importunum, aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? Cic. Sest. 13, 29: quo tantam pecuniam? id. Verr. 2, 2, 55, § 137: dixit profecto, quo vellet aurum, id. Cael. 21, 53: nescis, quo valeat nummus? quem praebeat usum? what money is good for, Hor. S. 1, 1, 73: quo mihi fortunam, si non conceditur uti? id. Ep. 1, 5, 12; Cic. Fam 7, 23, 2; Ov. Am. 3, 4, 41.
      1. 2. Transf., to the end that, in order that, so that, that: quo deteriores anteponantur bonis, Plaut. Poen. prol. 38; Ter. And. 3, 1, 14: id adjuta me, quo id flat facilius, id. Eun. 1, 2, 70: quo mare finiat iram, Ov. H. 18, 203: fraus mea quid petiit, nisi quo tibi jungerer uni? id. ib. 20, 23: hi omnes Athenas se contulerunt, non quo sequerentur otium, Nep. Pelop. 2, 1: quo ne, = ut ne: sed eo vidisti multum, quod praefinisti, quo ne pluris emerem, Cic. Fam. 7, 2, 1: cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus, Liv. 34, 9.
  3. III. Indef., with si, etc., to any place, anywhither: si quo tu me ire vis, Plaut. Aul. 2, 4, 5: si quando Romam aliove quo mitterent legatos, Liv. 38, 30: si quo erat longius prodeundum, Caes. B. G. 2, 48; Cic. Att. 8, 3, 7.